Letter #5736
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-03-02
received Valladolid, [1527]-06-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et spectabili viro Ioanni Dantischo, apud sacram caesaream et catholicam maiestatem regio et nostro nuntio ac oratori, nobis sincere dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Mediolani Barique, princeps Rossani ac Russiae totiusque Prussiae etc. domina
Magnifice et Spectabilis Vir, sincere nobis dilecte.
Accepimus Tuae Strenuitatis litteras datas VI Decembris anni proxime elapsi, ex quibus intelleximus, sub quo cardine res nostri Ducatus Barensis versentur. Et inter cetera capitula unum nos maxime turbavit, quod scribit Strenuitas Tua non potuisse a caesare obtinere, ut nos secundum antiquam et diutius observatam consuetudinem in Regno Neapolitano a solutione adohae, quae generaliter in illo Regno inter barones indici solet, essemus liberae pariter et immunes, sed id tantum obtinuisse, ut secundum Regni constitutiones de nobis indicaretur. Nulli dubium est, has obtentas litteras caesareas magis nobis obfuturas quam profuturas, cum ex constitutionibus illius Regni cautum sit neminem ex baronibus posse vel debere ab hac solutione adohae excusari. Si igitur nos ad hanc contributionem compellemur, non erit absque serenissimi regis domini et consortis nostri colendissimi et nostra iniuria, et, ut apertius dicamus, levitate, quod omnino tolerandum non est. Nam si illustrissima domina dux mater nostra colendissima recolendaeque memoriae et multi alii, ex regia tamen stirpe progeniti, ab hac contributione fuere immunes, quomodo nos, quae regium gerimus diadema, deberemus huic contributioni satis iniuste subiacere et minoris aestimari auctoritatis iis, qui infulis regiis minime sunt decorati.
Quapropter hortamur Strenuitatem Tuam, velit manibus pedibusque, ut aiunt, contendere, ut ab hoc solutionis onere liberemur et penitus immunes redderemur. Et si casu aliquo gravatae essemus pendente caesaris consultatione, postremo caesarea munificentia relevemur, ut per omnia et in omnibus eisdem immunitatibus et praerogativis, libertatibus et privilegiis perfruamur, quibus illustrissima domina dux et mater colendissima perfruebatur ad extrema suae vitae tempora.
Reliquis Tuae Strenuitatis capitulis satis abundeque respondimus per alias nostras litteras easque tuto pervenisse credimus ad manus Tuae Strenuitatis.
Quam bene ac feliciter valere optamus.
Datae Cracoviae, die II Martii anno Domini M-o D-o XXVII.
Bona regina subscripsit