Quantum semper Paternitatis Vestrae Reverendissimae nomen coluerim et de ea, ubi necessitas expostulavit, bene praedicaverim, in reditu suo ad nos felici ex amicis intelligere poterit, ego autem silentio praetereo. Fuit et nunc non parvus rumor de ⌊Montis Serici⌋ negotio, cuius cognitionem delegavit ⌊caesar⌋ ad ⌊consilium collaterale⌋. Persuasa tamen ⌊maiestas reginalis⌋ meis argumentis novit hanc cognitionem suscipiendam fore grato animo, velut postremis litteris suis suscipit.
Non male habeat Paternitas Vestra Reverendissima, quod eius ⌊maiestas reginalis⌋ non admisit dominum ⌊Fabianum⌋ ad episcopatum suum eiusque proventus reformandos componendosque, nam hisce diebus habet negotium cum quodam Haller in ⌊Prussia⌋ et in ⌊Rogosno⌋, ad quae ambo idem Fabianus necessarius est nec obire causa angustiae temporis utrumque munus poterat.
De privilegio domini ⌊Alexandri⌋, contubernalis mei, quod ut impetret, Paternitas Vestra Reverendissima operam suam pollicetur, ago maximas gratias hocque beneficium in me collatum cognoscam. ⌊Ipse⌋ ⌊⌋ insignia suae domus, quibus superaddi ex caesareo munere aliquid poterit. Spero in reditu regio ex ⌊Piotrcovia⌋ ⌊eius maiestatem⌋ revocaturam Paternitatem Vestram Reverendissimam a tam longa legatione, quandoquidem ⌊maiestas reginalis⌋ affirmet et ego certo sciam regiam maiestatem nu[nc] istic eam fovere potius, ut orator adsit suus his caesareis gestis, quam ut reginalis maiestatis res procuret. Quare bene sp[eret] Paternitas Vestra Reverendissima nec eam turbet, quod ⌊reginalis maiestas⌋ innuat v[elle] percontari eam, donec traducatur disquisitio ⌊Montis Serici⌋ a ⌊c[on]silio Neapolitano⌋ ad ⌊caesarem⌋. Nam moderabitur hanc suam del[i]berationem, super hoc autem si modo respondebitur, modes[tius] scribat.
Ego me Paternitati Vestrae Reverendissimae plurimum commendo. Cu[i] ago gratias de his in ⌊comitiis imperialibus⌋ gestis mihi tr[ans]missis.