Letter #5775
Nicolaus COPERNICUS to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-09-28
received [1537]-09-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo clementissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime.
Petiit nuper ex me Reverendissima Dominatio Vestra, ut epitaphium quondam Lucae episcopi, antecessoris Reverendissimae Dominationis Vestrae avunculi mei, quod olim a se factum mihi miserat, remitterem Reverendissimae Dominationi Vestrae. Mitto igitur eius exemplum, quoniam de manu propria Reverendissimae Dominationis Vestrae apud me non exstat. Doleo equidem, quod ad usum destinatum non pervenerit, cum iam antea aliud quoddam sepulcro fuisset insculptum parum habens odoris saporisque minus, sed quod procuratum sic erat et paratum illi adhuc in humanis volenti. Cupio et precor Reverendissimae Dominationi Vestrae longaevam valetudinem ad incrementum ecclesiae suae et suorum consolationem, cui servitia mea devoveo.
Ex Gynopoli, XXVIII Septembris Olimpiadis DLXXIX anno primo.
Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae devotissimus Nicolaus Copernicus