Letter #5801
Jan LATALSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-28
received [1537]-04-07 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.4, f. [1] missed in numbering after f. 110
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico tamquam fratri carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et tamquam frater carissime et honorande.
Redditae sunt mihi litterae Vestrae Paternitatis Reverendissimae gratissimae profecto, quae testes sunt bonae valetudinis eius, de quo ego plurimum gaudeo. Quibus litteris etiam me visere et ea, quae in terris aliis aguntur, pro suo in me amore significare dignata sit. Pro quo ego ago et habeo Vestraa Paternitati Reverendissimae amplissimas gratias referreque omni occasione nacta curabo.
Praeterea, quod attinet regem Daciae, qui non veretur in episcopos suos ita crudeliter saevire, retuli ego praesente reverendissimo domino episcopo Plocensi regiae maiestati, cui Reverendissima Paternitas Vestra etiam haec scripserat. Consului et rogavi suam maiestatem, ut isti regi et duci Prussiae amice scriberet et consuleret, ut episcopos suos, qui assidue cum clero suo Deum orant, pro eorum felici valetudine aliter tractaret et diligeret. Pollicita est sua maiestas hoc facere. De provisione autem istorum episcoporum maiestas regia intra se deliberat, sed an cito respondere dignabitur, ignoro. Ego vero libenter hoc faciam, sed iam non isto anno, quia sicut non ignorat Reverendissima Dominatio Vestra, ita sum exha<u>stus expeditione episcopatus Cracoviensis, quod cogor alienis nunc vivere, quia plusquam quattuordecim milia florenorum exposui et plusquam sex milia consumpsi, quia omnia praedia episcopatus mei erant ita spoliata, quod nihil penitus in eis inveni. Sed duce Domino nunc iam omnia meliorabuntur et tunc ego unum ex istis exulibus recipiam ad me.
In novis hic nihil novi habemus, praeter hoc, quod Tartaros timemus et bellum non cito movebitur.
Commendo me tandem superinscribed⌈tandemtandem superinscribed⌉ amori Vestrae Paternitatis Reverendissimae, Quam bene et indies felicius valere desidero.
Ex Cracovia, feria quarta magna anno Domini M-o DXXXVII-o
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae totus Ioannes episcopus Cracoviensis subscripsit