Letter #5802
Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUSNaples, 1519-05-28
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
...viro domino Ioanni ...tisco, oratori serenissimi ...gis Poloniae apud ...holicum regem etc. ...ico carissimo
Magnifice vir nobis carissime.
Magnificus Gotifredus orator noster, praesentium exhibitor referet nonnulla Dominationi Vestrae nostro nomine, quae erunt exponenda catholicae celsitudini. Placeat ergo tantum fidei tribuere ei, quantum et nobis tribueret Dominatio Vestra, si coram loqueremur.
Neapoli, XXVIII Mai MDXVIIII.
Magnificentiae Vestrae Serenissima Ysabella de Aragona, ducissa de Milano etc.