Letter #5824
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-05-16
received Naples, [1524]-06-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Egregio viro Ioanni [Dantisco] secretario regio ... ... nostri sincere dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Nobilis et egregie vir sincere nobis dilecte.
Descripsimus omnia ...ma magnifico Ludovico secretario nostro, collegae tuo, [quibus o]pus foret in nostris istic obeundis negotiis ... ac diligenter assistat Strenuitas Tua. Et nunc ... non est, quod magis vellemus, quam quod Strenuitates Vestrae se istic gerant viriliter et prudenter in omnibus actionibus, rebelles et malos, ac factiosos puniatis et coerceatis, ne aliis sint in scandalum, cum rigore iustitiae et bonos ac oboedientes benevolentia et amore prosequimini et sic gratiam nostram merebimini.
Et reliqua referet nobis Ludovicus secretarius noster.
Bene valeatis.
Datae XVI Mai 1524.
Ad mandatum serenissimae reginalis maiestatis proprium