Letter #585
Lodovico SPINOLA to Ioannes DANTISCUSGenoa, 1531-01-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi regis Poloniae oratori, viro integerrimo
Apud caesarem
Ludovicus Spinula Ioanni Dantisco episcopo Culmensi serenissimi Poloniae regis oratori salutem plurimam dicit.
Quanta sim affectus voluptate ex iucundissimis litteris tuis nuper acceptis, verbis exprimi nullo modo potest, nam ut de earum doctrina taceam, quae quidem tanta est, ut nemini non admirabilis esse possit, quid de tuo erga nos amore in his perspecto dicam? Qui adeo ex omni parte tuarum litterarum sese ostendit, ut me omnium ingratissimum esse omnino fatear, si non dem operam, ut non solum in eo respondeam, sed ut etiam, modo liceat, vincam. Nec enim aliter videor me mihi posse ne ulla quidem in parte satisfacere, vel hac ratione, quod nihil in me eiusmodi erat, quod ad me amandum ipse adeo rapereris, nisi nostra in te studia, cum apud nos eras, quae sine maximo scelere praetermitti non poterant, id vis aliquando peperisse. Quod si ita est, quantum tibi debeamus, facilius est tibi pro tua prudentia existimare quam mihi sane scribere, quippe qui in eo potissimum genere referendae gratiae officii tantum reliquos antecellas, ut, quid sit huic officio maxime consentaneum, te omnium maxime (neminem excipio) scire omnino arbitrer. Quid, quod te auctore immo praedicatore Cornelii nostri amicitiam videor me assecutum esse? Quae quanti facienda sit, eius ad me litterae testes quidem locupletissimae eius in me benevolentiae satis indicare videntur. Quas ego cum lego (lego autem saepius) nihil est, quod in iis vel ad amorem vel ad doctrinam possit a me desiderari. Reliquum itaque est, ut deos etiam atque etiam obtester, ut me eum velint posthac esse, quem me vos esse voluistis, id est, ut talium virorum amicitia dignus omnino videar, quandoquidem nihil hoc mihi gratius evenire potest. Quid enim amicitia praesertim vestra, vel iucundius vel uberius vel minus fortunae casibus obnoxium? Quae quidem eo gratior omnibus esse debet, quod saepe insignia virtutis multi sine ipsa virtute assecuti sunt, amicitiam vero nisi sola virtute (loquor de vera) nemo unquam adeptus est. Quocirca nihil est, quod maius a vobis petam quam diligi ac amari, cum verum amicitiae fructum amicitiam ipsam solummodo existimem, a qua licet multa proficiscantur bona, tamen per se quidem, ut inquit Cicero, expetenda est. De me autem, ut re ipsa meum erga vos animum attestari minime possum, ita eundem me fore, qui nunc sum, quoad in vivis ero, polliceor spondeoque. Quod idem ut de vobis sperem, facit iam pridem vestrorum animorum cognita constantia. Sed ut ad reliqua veniam, est, quod tibi maxime gratuler, mihi vero gaudeam, quod ex tuarum litterarum praenomine te in episcoporum collegium cooptatum fuisse acceperim, nec ob id tantum (quanquam maximum est) quam quod ex eo facillime, qua es integritate, ad longe maiora promoveri queas. Quod quidem brevi futurum mens nostra nescio quo modo praesagire videtur, itaque dii faxint, ut Christianae Reipublicae aliquando bene consultum sit, de qua certe optime sperandum esset, quando tui similes illius patrocinium ac defensionem susciperent. Restat ut Deum Optimum Maximum vehementer etiam atque etiam orem, ut tibi eum honorem ac dignitatem in perpetuum fortunet, atque ii sint exitus, quos quidem et mereris et fore confido. Quod de rebus istic gestis feceris nos certiores, fuit omnibus quam gratissimum. Id, ut saepius facias, si per tuas occupationes liceat, petimus et, si pateris, oramus, avemus enim vehementer, quae istic gerantur scire, cum res eo hoc UUB, H. 154, f. 42v tempore deducta sit, ut omnis Reipublicae Christianae salus in vobis vel omnium iudicio sita esse videatur. Hic nihil est, quod dignum tua cognitione magnopere putem, nisi illud scire cupias Baptistam gentilem nostrum proximis his diebus summo omnium civium consensu ducem reipublicae nostrae creatum fuisse Philippumque Auriam illius navalis pugnae prope Neapolim confectorem morbo correptum non sine totius civitatis maximo luctu naturae concessisse. Ceterum pace tamdiu exoptata fruimur. Ego vero cum amiculis nostris, id est libris, omne tempus consumo, quibus nihil dulcius, nihil libero homine dignius mea quidem sententia reperiri potest. Sed scias nihil mihi tam deesse quam te, qui cum studia nostra vel potius ineptias communicare possem tuisque vicissim Musis, quibus nihil est suavius, frui. Elegiae, quas ad me de caesaris adventu misisti, mirum in modum me exhilararunt, quibus videre est, quam illud sit verissimum, quod in tuis litteris dicis, non esse in Germania Apollini adversa ingenia atque haud scio an maxime amica, sed de his satis ad Cornelium nostrum. De Ambrosio fratre, quanta in te sit benevolentia ac potius observantia, pluribus tecum agerem, si is esses, qui verborum prolixitate delectareris, sed cum id in te minime cadere re saepius didicerim, hoc unum satis erit de fratre dixisse eum te tantum amare quam qui maxime nihilque esse tantum, quod non tua causa libentissime faceret, is plurimum se tibi commendatum cupit. Idem ego. Superest, ut nos tuis litteris, quod commodo tuo fiat, quandoque visas, quibus de tuo statu deque tua valetudine certiores fiamus, quod quidem te facturum tum speramus tum confidimus. Nec deerunt istic, quibus recte ad nos litteras possis committere, sed inter ceteros Troilus Negronius civis noster hoc munus libentissime suscipiet. Sed inter ceteros Troilus civis noster hoc munus libentissime suscipiet. Vale et nostri sis memor valetudinemque cura.
Genuae, quarto (ante) K(a)l(endas) Febr(uarias) MD XXXI.
Idem Ludovicus tuus