Letter #5898
Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1544-02-14
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi et amico suo honorandissimo observandissimoque
Reverendissime in Christo Pater, Domine, amice mihi carissime ac honorandissime.
Salutem plurimam et multam felicitatem.
Gedanensium consulum causa hactenus iudicialiter non est cognita, quod regia maiestas familiari sua aegritudine interea etiam laborat, ubi igitur iudiciorum regalium feriae instaurabuntur. Dabo operam pro virili, ut quid esse ex Vestrae Reverendissimae Dominationis mente cognovi, quod denique iustissimum fore videbitur, ferant.
Velim siquidem et iusti integer custos esse, et Vestrae Dominationi Reverendissimae gratificari omnem per occasionem, quaecumque mea erga eam officia caperet. Ego vero illa praestare possem, sic ut Vestra Reverendissima Dominatio officium integri amici iure optimo in me desiderare nequeat.
Quam longum felicem et incolumem vivere cupio ex animo.
Datae Petricovia, die festo Sancti Valentini, anno Verbi incarnati 1544.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus Kmita comes in Visnicz, palatinus et capitaneus Cracoviensis, generalis rei publicae mareschalcus et ...
Idem Petrus, qui supra, manu propria subscripsit