Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ ad ⌊caesaream maiestatem ⌋oratori
Reverendissime in Christo Pater.
Anteaquam novissime ⌊Mechlinia⌋ huc redierem, egi in negotio illius mulieris Polonae, non secus quam in re propria egissem, quemadmodum Dominationi Tuae indicavi litteris, quas scriptas et per servitorem tuum ad te deferendas in aedibus meis reliqui. Adeoque rem amicis meis commendavi discedens, ut iam controversiam omnem amice composuerint sopita inter partes lite, quae non sine ingenti molestia ac dispendio terminari potuisset. Quod ut Dominationi Tuae Reverendissimae pergratum futurum arbitror, ita me continere non potui, quin idipsum eidem significarem hoc meo testimonio adiciens unum: si mea opera tibi usui esse poterit deinceps idque moneas, non deero officio meo erga Dominationem Tuam.
Cui me devotissime commendo.
Ex ⌊Bruxella⌋, XXI Februarii anno 1531, nostrate calculo.[1]
Eidem Dominationi Tuae Reverendissimae deditissimus uti frater, ⌊Ioannes archiepiscopus Panormitanus⌋
[1 ] Nostrate calculo can be understood as more Gallico i.e. gallican or Easter style