Letter #5997
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), [1536]-04-04
received [1536]-04-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.8, f. [1]v missed in numbering after f. 102
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac p paper damaged⌈[p]p paper damaged⌉lurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ Domine, frater plurimum observande.
Cum mei sincera recommendatione longaevam Domino in Domino felicitatem et salutem.
Accepi cum praesentium exhibitore litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus mihi indicit, quod propediem Vestra Reverendissima Dominatio nuntium missura est ad curiam maiestatis regiae, qui ad me declinare debet, si quid litterarum ad eandem destinare voluerim. Idem ipse nuntius eas secum ferre diligenterque praesentare ac responsum expostulare debeat, de qua exhibitione gratias, quas possum, ago maiores. Non habeo tamen nunc ad illam aulam quidquid negotii, nisi ut scribam amicis, quo me certificent, cursum et statum belli illius regionis et prosperitatem cum bona valetudine regiarum maiestatum, quas Dominus Deus pro nostra omnium consolatione peculiari salvas et incolumes conservare in multum enim gratiose dignetur.
Et hoc precatio hoc tempore pro ecclesiasticis est plurimum necessaria, modo adeo ex merito obtinere eam valeamus. Nam undique in praedam expositi sunt et exponuntur: in Frantia, Anglia, Dania, Suecia et aliis principatibus. Extrudantur religiosi monachi et moniales, qui apti sint vinculo coniugali, senes autem providentur mendica provisione. Supellex aurea et argentea censusque monasteriorum et ecclesiarum praeda nunc effecta est saecularis potestatis. Vix salva vita ministrorum Dei nec papa his attentus maturandi concilium non proponet, sed debacchari sinit haereticis, qui omnes ad universitatem Wittenburgensem, pro AAWO, AB, D.8, f. 102v instructione novae religionis confluunt. Det Deus ne deteriora sequantur. Vellem libenter iucundiora Dominationi Vestrae Reverendissimae significare, sed alia non habeo, quam praemissa, quae variis modiis et scriptis ad me, ut praemittitur, perlata sunt.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima me roget, ut equum sororis suae penes me in pabulo ad integram convalescentiam servem, non est profecto res, quae magna postulatione indiget. Nam cupio mihi occasionem indies offerri, quo amorem et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae mihi auctiorem facere queam et in hoc me sollicitum et morigerum sedulo exhibebo factu, sed explebo, quod nunc scriptis polliceor.
Postremo mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae mihi adscripta sunt. Nova ea, potissime de quae de supplicio Mori in eis et episcopi Roffensis continentur, per opportunitatem mihi remittere aut in conventu Marienburgensi restituere peto. Interea Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et incolumem esse ac felices agere dies cupiens.
Ex Helsberg, IV Aprilis.
Eius stain⌈[ius]ius stain⌉dem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater Mauritius Episcopus Varmiensis scripsit