Letter #603
Ferdinand I of Habsburg to [Ioannes DANTISCUS]České Budějovice (Budweis), 1531-03-21
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 1447, f. 203r
Ferdinandus divina favente clementia Romanorum rex semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. rex infans Hispaniarum, archidux Austriae etc.
BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 1447, f. 203r
Venerabilis sincere dilecte.
Redditae sunt nobis litterae tuae de prima huius una cum annexa informatione, quam serenissimus dominus Poloniae etc. rex, frater et sororius noster carissimus, ad sacram caesaream et catholicam maiestatem, dominum et fratrem nostrum aeque carum, de Turci et Iohannis Scepusiensis conatibus misit, quam et nobis a te missam grato et clementi animo suscepimus et super ea, pariter et in his, locorum quae locorum in superioribus regni nostri Hungariae partibus exsistentium emunitatem concernunt, id, quod de iure et aequitate nobis faciendum fuerit, agemus, nosque in eisdem locis ut bonum fratrem et sororium ac vicinum decet, erga praefatum serenissimum dominum regem Poloniae geremus. Quod te latere noluimus.
Datum Budweis, XXI mensis Martii M D XXXI, regnorum nostrorum Romani primo, aliorum vero quinto, Romani primo non omni.
Ferdinandus subscripsit(?)
Ferdinandus Romanorum rex