Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, apud ⌊sacram et catholicam maiestatem⌋ serenissi[m]orum principum ⌊regis [et reginae] Poloniae⌋ etc. [oratori], domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et felicissimos successus meique plurimam commendationem.
Redditae sunt heri Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae domino ⌊Ioanni Levicio⌋ cantori Plocensi iam tum ad Divam Virginem Mariam in ⌊Czansthochova⌋ hinc voti solvendi causa proficiscenti et ob id adpraesens Dominationi Vestrae Reverendissimae nihil respondere potuit, mihi tamen veterano servitori suo commisit, ut paucis Dominationi Vestrae Reverendissimae perstringerem eum litteras ipsas gratissimo animo accepisse et apud sacram ⌊maiestatem reginalem⌋ multum laborasse, ut isti 600 ducatos, quos apud ⌊Velseros⌋ mutuo acceptos in servitio sacrae illius maiestatis absumpsit, solvere dignetur, quod illius maiestas votis Dominationis Vestrae Reverendissimae iustis et illius assiduis petitionibus annuens facere dignabitur, ut ex litteris illius sacrae maiestatis manu mea scriptis cognoscit Dominatio Vestra Reverendissima. In reliquis profecto dominus ⌊Ioannes Levicius⌋ nihil praetermisit, quod ad conciliandam indies auctiorem sacrae ⌊illius sacrae maiestatis⌋ gratiam famamque et amplissimum honorem Dominationis Vestrae Reverendissimae pertinere videbatur. Cuius rei et egoipse sum testis. Functus erat semper boni animi et fratris officio.
Qui seipsum et ego, licet ignotus, commendamus nos in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae. Quam Dominus Deus servet diutissime sanam ad nosque felicem cito reducem faciat.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die 3 Aprilis M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor ⌊Mathias de Mącolin⌋ canonicus Sandecensis