Letter #608
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonGhent (Gandavum), 1531-04-04
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime.
Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Fuit mecum 1531-04-04⌊hodie1531-04-04⌋ in prandio magnificus dominus
Postquam caesar huc ex Bruxellis applicuit, celebravit sollemnes et magna cum pompa sororis suae reginae Daniae exsequias. Principem filium regis et sorores eius duas accepit ad se, regi item maiorem, quam prius post mortem dominae Margaretae, benevolentiam ostendit. Quod intellego Danos cum rege Frederico, quem surrogarunt, male habere et sibi non parum metuere, cum tamen nullos in eos apparatus hic videam fieri.
Allata fuit huc certa fama de Turcarum adventu, quae primum non parum caesarem perculit; accessit etiam nescio quid a pontifice ex Urbe, qui non videtur adeo propensus, ut prae se fert, ad concilium, quod etiam caesaris animum non mediocriter turbavit, qui modis omnibus nititur, quo colligi hoc concilium possit. Unde cum fama haec de Turcis mitior facta est, eam nihilominus adeo acrem pontifici describi mandavit, quo facilius ad concilium induci possit. Sed cf. Vulg. Cor1 8. 26 sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ⌊aerem, vereor, verberamuscf. Vulg. Cor1 8. 26 sic pugno non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ⌋.
Coronata est iam tandem serenissima regina Leonora Parisiis cum ingenti pompa, unde a multis amicitia haec caesaris et regis putatur perpetua. Utinam etc.
Caesar hinc abiit pridie, relictis hic nobis omnibus cum tota curia, rediturus post octo dies a festo Paschae. Contulit se pro devotione sua ad quoddam monasterium Grunendal prope Bruxellas. Inde hic neptem suam, ut ferunt, filiam regis Daniae, duci iuveni Iuliacensi desponsaturus, habiturus, ut vocant, ad eam sollemnitatem magnum quoddam torneamentum.
Ex Brabantia habebit caesar ex contributione promissa in 6 annis trecentena milia ducatorum, ex Flandria hic, ut dicitur, in duplo tantum. Ferunt etiam eum iturum in Hollandiam, inde non parvam pecuniarum summam percepturum, quam per finantiam, ut vocant, omnem in parata pecunia habere potest. Fertur etiam, quod Brabantia et Flandria in novem annis praeteritis, praeter proventus suos ordinarios, contribuerint septem milliones auri et medium; nihilominus tamen eum adhuc debere in his terris millionem unum et medium. Millio unus efficit decem centena millia ducatorum. Est igitur non admodum contentus de his, qui temporibus dominae Margaretae rexerunt, fitque clandestina de illis inquisitio; omnes enim divites facti sunt; quod si quos reos perceperit, non carebunt merita animadversione.
Nihil eum aliud moratur, quominus in Hispaniam traiciat, quam Turcarum adventus, qui si hoc anno cum adeo formidabili potentia, ut passim rumore sparsum est, non venerint, omnino traiciet, nescio quando ad has partes rediturus etc.
Alia in hac temporis angustia non restant, quam quod me humillime Serenissimae Maiestati Vestrae commendo, et rogo, reditus mei rationem clementem habeat. Omnia, quae habeo supra Maiestatis Vestrae Serenissimae provisionem, transeunt. Christus dominus noster Illam quam diutissime felicem et incolumem conservet. Amen.
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servus et capellanus