Letter #61
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSs.l., 1539-09-24
received [1539]-09-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi clementissime, benefactor modis omnibus colendissime.
Post officiosissimam sui commendationem.
Immortales gratias ago et habeo Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod fasciculum litterarum mearum incorruptum ad manus domini Hosii obtulit se missuram. Quoad spiritum traham, hanc gratiam Reverendissimae Paternitati Vestrae promereri studebo, nam et certo scio, quin et hoc negotium, quod mihi est cum Quirino, diligenter commendaverit sacratissimo principi et regi nostro. Libenter visitarem Reverendissimam Paternitatem Vestram, cum dominus Nypczycz redierit a domino principe, sunt enim mihi nonnulla conferenda cum sua dominatione. Si possibile est, Reverendissimam Paternitatem Vestram oro, dignetur me certum reddere et quando servitorem suum Cracoviam expediverit, et cum redierit, et quid reportaverit de dieta scire cupio.
Cum his me clementi gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae iterum atque iterum commendo, optans eandem diu et felicissime vivere.
Datum 24 Septembris anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus et obsequentissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis