Letter #6100
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-01-27
received [1536]-01-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honoran(d)o
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater carissime atque observan(dissime)
Salutem et omnis felicitatis accessum cum augmento honoris et dignitatis.
Hic nuntius huc hodie declinante sole ad vesperam venit, sed 7-a hora sub noctem mihi primum intimare curavit suum adventum, mox accepto calamo hoc scripsi et Vestrae Reverendissimae Dominationi, ne [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ vacuus litterarum a me abire sinerem, notificare non dedignatus sunt sum.
In novis post discessum hinc Reverendissimae Dominationis Vestrae fratris ex Lituania nihil habui. Dominus Deus servet serenissimum nostrum principem et prosperet triumphali victoria de hoste in omnium nostrum peculiari consolatione etc.
Nudius tertius significarunt mihi amici ex Gdano venisse illic nonnulli mercatores asserentes conventum {conventum} a Vandalensibus civitatibus in Rostock celebratum et conclusum, quod deinceps electo regi Daniae sese opponere nolunt. Praeterea dux Magnopolensis et comes Aldenburgensis, qui Haffniam et Cubitenses(!) habent in potestate, nunc aliunde, nescitur tamen, a quibus principibus subsidia et adiumenta belli quaerunt. Alia ad praesens non habeo.
Me enim sincero et consueto amoris affectu Vestrae Reverendissimae Dominationi diligenter commendo. Quam ut divina pietas ad vota conservet, feliciter obsecro.
Ex Helsberg, 27 Ianuarii 1536.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauricius episcopus Varmiensis scripsit