Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Venit nudiustertius ⌊huc⌋ nuntius Vestrae Reverendissimae Dominationis ad curiam regiam proficiscens,[1] qui mihi amicas Dominationis Vestrae Reverendissimae reddidit ⌊⌋. Quod in ⌊⌋ recolit ea, quae ⌊reverendissimo Plocensi⌋ ad memoriam reduxi, placent cunctis , et quod hoc ipsum ego etiam nunc facerem, Vestra Reverendissima Dominatio me adhortatur, nihil enim haesito me hoc iam pridem fecisse Dominationem Vestram Reverendissimam ex litteris regiis, item et ⌊Plocensis praesulis⌋, quarum exemplaria Dominationi Vestrae Reverendissimae communia fecimus, intellexisse, praeter quod de contributione nihil mentionis fecerimus. Nam eiusdem ferme omnem nobilitatem, cives et plebeos difficiles ad illam nunc praestandam sese reddunt ob inaequali<ta>tem, quae in novissima contributione servata est, scio etc. Audiemus id in futuro ⌊conventu⌋.
Consului tunc sacrae ⌊maiestati regiae⌋, ut ⌊ambobus cancellariis Regni⌋, item ⌊episcopo Plocensi⌋, qui tunc etiam in ⌊Lituania⌋ hoc officio prout nunc facit singulariter, ne eius maiestati illam nisi in universum exigerit. Si secus faciet, non solum modicam perciperet pecuniam, sed et non mediocrem etiam inter omnes ⌊Prutenos⌋ excitaret discordiam futuram et obluctationem alterum adversus alterum. Exauditus autem non fui, quo super habeo regia diplomata. De his coram extensius in mutuum colloquium cum Reverendissima Dominatione Vestra conferam et tutius.
Quam interea felicem et incolumem ad vota valere et vivere cupiens.
[1 ] See Ferber’s earlier ⌊⌋: Accepi cum praesentium exhibitore litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus mihi indicit, quod propediem Vestra Reverendissima Dominatio nuntium missura est ad curiam ⌊maiestatis regiae⌋, qui ad me declinare debet, si quid litterarum ad eandem destinare voluerim