Letter #6109
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-06-17
received [1536]-06-19 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Ad manus proprias reverendissimi praesulis Culmensis
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice plurimum observande.
Heri ad vesperam praesentavit mihi puer Dominationis Vestrae Reverendissimae litteras, quas ipsa manu propria scripsit, quibus coniunctae fuerint variae novitates, quas apud me retineo ad ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae salvum ac laetum adventum, quem ultra distinere non possum. Ex quo invi{n}sere tantopere Reverendissima Dominatio Vestra desiderat me, tametsi hoc negotium, quod concepimus inter nos, nondum apud fratres meos sit planatum. Fuit apud me dominus Ioannes Timerman per dies Pentecostes. Hodie ad prandium vocatus comparebit dominus Gise.
Quid cum illis egerim quidve illi sollicitaverint, coram cuncta advicissim referam, modo Vestra Dominatio Reverendissima ad me appulerit Dominica aut secunda, vel tertia feria post octavas Corporis Christi, quae erit 25, 26 Iunii, vel ipso die sancti Ioannis Baptistae. Si etiam commodius v<i>sum erit, ut fiat sequenti septimana, in qua nullum erit festum nec ieiunium, prima vel secunda Iulii etc., modo significet mihi in tempore diem adventus sui. Pernoctabit vel meridionabit in curia mea Smolein. Habebit istic mediocres mansiones et provisiones Vestra Reverendissima Dominatio.
Quam interea recte valentem et felicem huc venientem desideramus cordatim.
Ex castro Helsberg, 7 Iunii 1536.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mauritius episcopus Warmiensis
Postscript:
Ex litteris domini Iosti, quas heri accepi, intelliget Dominatio Vestra Reverendissima, quid caesar in Affrica profecerit. Cetera in coram.