Letter #6115
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-10-22
received [1536]-10-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater plurimum observande.
Salutem omniumque rerum successus felices vehementer Reverendissimae Dominationi Vestrae opto.
Statuebam proprium mittere nuntium, sic 13 huius ad me venit nuntius domini castellani Culmensis adferens mihi nonnulla remedia, quibus ipse utitur adversus afflictionem calculi, cum quo scribere tunc fecimus, quae mentem movebant.
Nunc vero his inclusis destino, ut Dominatio Vestra Reverendissima cognoscat, quid in novis mihi patefecit dominus ... de abitione maiestatis regiae, puto autem Vestram Reverendissimam <Dominationem>, quando e Vilna pedem moverit, certissimam per ipsius nuntium factam esse, et non arbitramur, quo Vestra Reverendissima <Dominatio> cum suis collegis indigeat acceleratione veloci ad hoc Cracoviensem conventum, quomodo me praesente Pruteni cum suis negotiis semper novissimi fuerint auditi. Idcirco arbitror, quod satis tempestive auspicabitur iter suum Vestra Reverendissima Dominatio pro festo sanctae Catharinae vel circiter, si autem citius aut tardius hoc aggredi statuerit, hoc mihi indicare cum praesenti nuntio cupio. Mittam quempiam ex meis ad ipsam, quod litteris grave est ad explicandum, quo oretenus, id referat etc.
Mitto nunc unum canterium, alios missurus, quando hoc Vestra Reverendissima Dominatio postulaverit, de quo extensius hunc(!) meus puer ex commissione mea Reverendissimae Dominationi Vestrae exponet.
Item reverendissimo Plocensi decrevi donare equum unum, quod sese diligentem exhibuerit in expeditione coadiutoriarum, si id onerosum Vestrae Reverendissimae <Dominationi> non erit, ut eum equum in sua comitiva et ad praesentandum amico secum accipiat, mihi, precor, cum hoc nuntio certificari desidero.
Quam in longum aevum felicemque, reditum felicem et faustum, sanamque ad vota in cunctis vivere cupio.
Ex Helsberg, 22 Octobris 1536.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauricius episcopus Warmiensis scripsit
Postscript:
Reverendissima Dominatio Vestra dignetur me per opportunitatem certiorem reddere, quando et quo tempore eandem possum comperire in fortalicio suo Luboviae, si ante conventum nostrum acciderit mihi nonnihil significandum eidem, quo hoc sciam.
Datum, ut in litteris.
Idem bonus frater Mauricius episcopus Warmiensis valetudine consueta scripsit