Letter #6164
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-24
received [1538]-03-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcpo Warmiensi, domino nostro colendissimo
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, domine colendissime.
Post obsequentiae et reverentiae debitam exhibitionem.
Litteras ill(ustrissim)i or ill(ustr)i⌈ill(ustrissim)iill(ustrissim)i or ill(ustr)i⌉ principis remittimus Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui magna alacritate gratulamur, quod nostra postulatio de persona eius facta a summo pontifice sit admissa in eumque locum Dominatio Vestra Reverendissima evecta sit, in quem ipsam numinis favor adscivit et propria eius virtus sublimavit. Deumque comprecamur, ut hanc sanctam laetitiam nobis velit esse diuturnam, nihil addubitantes Reverendissimam Dominationem Vestram se nobis ac universae gregi sibi a Deo creditae legitimum religione pontificem, caritatis affectu patrem et tutela patronum praestiturum.
Cui omnia fausta ac laeta optamus nosque devote commendamus.
Ex Frawenburg, 24 Martii anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimi praelati et canonici ecclesiae Warmiensis