Letter #6171
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1540-12-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1540]-12-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine praesul, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa cum animorum nostrorum prompta devotione Vestrae Reverendissimae Paternitati officiose exhibemus.
Reverendissime ac gratiose Domine.
Quod de limitibus aquarum dislimitandis paulo ante instetimus, partim nos moverunt contentiones per utrorumlibet subditos anno praeterito motae, quae timebantur iterum movendae, partim etiam tractatus desuper de Vestrae Reverendissimae Paternitatis et nostra ordinatione atque consensu habiti etc.
Ceterum, quandoquidem Reverendissima Paternitas Vestra definitionem eius rei in eo, quo hucusque fuit, statu usque ad eiusdem Reverendissimae Paternitatis Suae ad ecclesiam felicem adventum (quem Dominus propediem prosperare dignetur) prorogaverit, et sentiamus, quod hi ipsi, qui hoc principio maxime petere videbantur, iam coeptum negotium flaccescere sinant. Futurum speramus, ut minori, quam putabatur, periculo piscium capiendorum industriam utrimque exercere et, sicut hactenus fecerunt, concordare poterint. Quare ista prorogatio de bona deliberatione Vestrae Reverendissimae Paternitatis facta nos in minimo gravat et eadem ultro acceptamus, nihil aliud querentes, quam ut cuilibet sua iura serventur et subditi ab omni motus et dissensionis occasione praecustodiantur.
Vestram Reverendissimam Paternitatem semper faustam et incolumem valere cupientes. Quam aeterno Deo et nos eiusdem gratiae ex sententia committimus.
Warmiae, XVI Decembris anno Christi XL.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae officiosissimi atque iidem devotissimi praelati atque capitulum ecclesiae Warmiensis