Letter #619
Wenzel BEYER to Ioannes DANTISCUSLeipzig, 1531-05-03
received Ghent (Gandavum), [1531]-05-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cum Lipsim salvus rediissem, doctissime praesul, inter reliqua multa nova, quae amicis et his doctioribus communicanda mecum ex Germania inferiori attulissem, unica illa Dantisci Sylva fuit omnibus gratissima. Quod etiam author ipse esset plerisque tum fama tum re ipsa notus esse(?), vellem itaque adhuc aliquot exemplaria me adportasse, ut amicis singulis gratificarer. Epistola autem Campensis vobis(?) loco testimonii est habitae disputationis Lovanii, tametsi illic medicis, ut rerum gestarum nomine facultatis testimonium darent plurimum prodesset superinscribed⌈plurimum prodessetplurimum prodesset superinscribed⌉, prodibit in lucem hoc semestri libellus morbum sudoralem complectens, in quo disputationis et iudicii magnorum virorum mentio opportuna fiet. Mihi vero satisfecit unius Campensis iudicium, quem optarem disputationi interfuisse. Nihil reliquum fecisse me opinor binis meis disputationibus, quam me ridendum exhibuisse scholis medicorum, qui ego, homo barbarus peregrinus et indoctus, ausus fuerim cum doctissimis viris in celebratissimis studiis disserere, duxi tamen illud meum institutum honestius quam Brussellis balneare.
Rerum novarum nihil habeo, nisi quod rex Ferdinandus multa apud Bohemos et Moravos effecit.
Serenissimi regis Poloniae medicus Ioannes Benedicti ad me scripsit, quod intelligeret instrui bellum adversus regem Daciae.
Ducis Prussiae medicus expresse ad me scripsit, dominum et principem suum cum Polonis circa Penthecosten ingressurum Walahiam ad ulciscendam iniuriam Polonis illatam.
Illusrissimo principi Ioanni Alberto marchioni libellum adversus Lutheri maledictia scriptum misi perlegendum quoque Gratiae Vestrae.
Si ego umquam Gratiae Vestrae Reverendae potero pro beneficiis acceptis gratias referre, nihil negligam, quod ad virum bonum pertinebit.
Reverenda Gratia Vestra parcat stilo et ineptiis meis, qui pene iam obruor negotiis. Valeat Gratia Vestra diu et feliciter.
Ex Lipsi subito, tertia Maii 1531.
Reverendissimae Gratiae Vestarae officiosus Wenceslaus Cubitensis medicus