Letter #6194
Johann DOBNECK (COCHLAEUS, WENDELSTEIN) to Ioannes DANTISCUSDresden, 1534-04-27
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi etc. Ioannes Cochleus salutem plurimam dicit.
Reverendissime Pater ac Domine.
Nisi coram expertus fuissem ante biennium Ratisbonae in imperiali principum conventu singularem tuam erga studiosos quoslibet gratiam et humanitatem, omnino prohiberet me verecundia ad Reverendissimam Dominationem Tuam hunc scribere libellum, quem nuper in Germanica lingua propter rei novitatem edidi. Est enim longe inferior et stylo, et argumento, quam ut tantae eruditionis eloquentiaeque et linguarum peritiae praesuli digne nuncupari queat. Nuncupo tamen suppliciter, tua fretus bonitate, non sane ut librum, cui aliquid insit eruditionis, sed velut epistolam de novitatibus Germaniae disserentem, et eam quidem ob causam praecipue, ut intelligant inde Poloni, quam varia et horrenda haeresum portenta ex unius Lutheri scriptis intra paucos annos in Germania sint enata.
Proinde non sunt audiendi, qui f. A2v prae barbarie novarum haeresum Lutheri dogmata iustificare aut excusare student, omnibus enim innovandi ansam ipse dedit, licet viperea soboles non raro nunc suum laceret atque impugnet parentem, et quidem iusto Dei iudicio, quoniam ipse prior matrem suam ecclesiam impugnavit et eius unitatem crudeli parricidio dilaceravit, atque in sectarum partes dissecuit. Iuste igitur patitur nunc a sobole sua, quod ipse prior commisit in matrem suam.
Audio sane et Zvinglianos, et Anabaptistas alicubi tanto nunc ardere in Lutherum odio, ut aequiore animo audiant iam nomen papae, quam Lutheri. Nec mirum, quoniam Lutherus prior fundamenta iecit, nunc vero superaedificantes illos impugnat, rixator septiceps, qui plebem fluctuantem nequissime circumfert omni vento doctrinae in astutia ad circumventionem erroris, ut ait apostolus. Cuius rei brevem gustum et experimentum iste dabit libellus.
Reverendissimam itaque Dominationem Tuam suppliciter oro, ut gratiose in bonam partem accipiat hanc meam opellam, qua vobis Polonis a Lutherico nequitiae fermento semper cavendum, sicut hactenus feliciter cavistis, non sine causa propter quorundam machinationes reverenter admoneo.
Bene vale, Praesul ornatissime.
Ex Dresda, V (ante) Cal(endas) Maii MDXXXIIII.