Letter #6197
Jan CHOJEŃSKI to [Ioannes DANTISCUS?][Cracow (Kraków)?], [soon after 1532-09-05 or soon after 1535-09-20]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime mi Domine. Salutem et omne bonum.
Nunc iam cogor abire in obsequium ...... aulae, sed a prandio p[ara]tus ma[n]ebo in domo ad excipiendum dominum doctorem Felicem, quem maiestas regia hodie absolvere voluit, ego tamen efficiam, ut in diem crastinum responsum diffe[r]atur.
In reliquis agam, ut iubet [Vestra] Reverendissima Dominatio, cui non ago gratias, quod cur[ia] insalutato hospite abierit vel [au]fugerit. Sed de his alias.
Interea me eius amori ex corde commendo.
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequentissimus episcopus Premisliensis scripsit