Quod mihi ⌊consulatus Elbingensis⌋ per proprium nostrum nuntium, propterea ⌊illuc⌋ missum, scribat, Reverendissima Dominatio Vestra ex copia litterarum eius praesentibus indita cognoscet. Et quia pestilentia ibi viget, non est securum neque consultum ibidem in ⌊Elbingo⌋ ⌊conventum⌋ agere neque ego me eo conferam. Quare ex quo Dominatio Vestra Reverendissima mihi significavit in ⌊Newemargt⌋ salubrem et minime de pestilentiae contagio suspectam auram esse, illuc hunc ⌊conventum⌋ transponendum esse censeo ac transpono, venturus in ⌊Neuemargt⌋ pro die conventionis statuta, videlicet 1534-09-30⌊ultimo Septembris1534-09-30⌋, qui est dies sancti Hieronimi. Unde si adhuc Dominatio Vestra Reverendissima in priori proposito persistit ac ibidem in ⌊Neuemargt⌋ aura sincera et integra adhuc perseverat, rogo, velit Dominatio Vestra Reverendissima huic puero meo, quem etiam propterea, ac ut fidem meam erga Reverendissimam Dominationem Vestram liberarem, mitto, committere, ut hospitium ibidem in Neuemargt pro me disponat.
Non gravabitur item Reverendissima Dominatio Vestra illum conventionis locum sine mora ceteris dominis consiliariis in ⌊terra Culmensi⌋ commorantibus significare. Quid etiam nuntius meus, ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ nuper ablegatus, tam pro responso regio, quam novitatibus reportaverit, ex litterarum exemplis etiam impositis intelliget Reverenissima Dominatio Vestra.
Quam felicissime valere et vivere cupio et opto.