Cum sicut nobis nuper exponi fecisti, in ecclesia, cui praeesse dinosceris, et tua ⌊dioecesi Varmiensi⌋ ob Lutheranam nimium, pro dolor, vigentem haeresim eiusque sectatores vicinos, quibus dicta ecclesia undequaque circumdata exsistit, tanta sacerdotum et contionatorum paucitas nunc exsistat, ut pleraeque parochiales ecclesiae suis rectoribus et pastoribus vacuae remaneant, nec ullus, qui [earum curam suscipere possit], inveniatur, ita ut duas aliquando et quandoque tres ex eisdem vacuis ecclesiis uni rectori et ei aliquando valetudinario aut alias vix ad unius ecclesiae administrationem sufficienti, et idoneo tali tamen, qualis in tanta presbyterorum penuria haberi potest, committere cogaris; unde inter alia mala et pericula condolenda et in futurum praecavenda, magna divinorum officiorum intermissio hactenus exorta et populus, qui ad sacras missarum celebrationes et verbi Dei contiones aliaque divina officia audiendum ac ad sanctissimae Eucharistiae communionem percipiendum nec non ad sacrum baptismalem fontem cum imbecillibus pueris baptisandis accedendum ceteraque ecclesiae sacramenta consequendum extra suas parochias ad alias per duodecim miliaria Italica, et aliquando plus et quandoque minus distantes ire vel proficisci usque in hodiernum diem necesse habuit, plurimum gravatus fuerit, timeasque propterea, ne ex hac perniciosa occasione populus sic pastore, qui divina officia exerceat ac verum Christi verbum praedicet et huiusmodi sacramenta illi ministret, carens, vel ex praeceptorum verbi Dei ignorantia, vel ab haereticorum genere pestifero ac damnata contagione infectus pereat, ac ne huiusmodi longi et periculosi itineris incommod[o] populus praedictus ad alienas parochiales ecclesias pro necessariis divinis officiis et sacramentis proficisci coactus diutius afficiatur ac ne ab aliquibus praesertim vicinis malignis Lutheranis haereticis seduci facile possit, nec non, de aliquo opportuno et necessario ⌊Sedis Apostolicae⌋ auxilio tot tantisque malis tempestive occurratur, ad divini cultus et catholicae religionis in eisdem ecclesia et ⌊dioecesi Warmiensi⌋ meliorem conservationem populique animarum salutem, iam non aliud remedium utilius et convenientius inveniri posse arbitreris, quam quod a dicta sede in defectum et locum saecularium sacerdotum, qui amplius in illis partibus haberi nequeunt, aliquot docti vel alias idonei fratres seu monachi quorumvis ordinum per te ex quibuscumque domibus regularibus seu monasteriis quorumvis ordinum et dioecesium educendi et ad scandalum, quod in habitu regulari inter saeculares conversando oriri posset, evitandum saecularium sacerdotum habitu induendi dictisque vacuis ecclesiis praeficiendi surrogentur et substituantur, nobis humiliter supplicari fecisti, ut tibi quod aliquot fratres seu monachos ex domibus et monasteriis huiusmodi doctos et ad docendum populum sacramentaque ecclesiastica ministrandum aptos educere et saecularium [sacerdotum habitu] induere d...sque eisdem vacuis ecclesiis praeficere libere et licite valeas licentiam concedere aliasque in praemissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur tuum laudabile propositum in Domino plurimum commendantes ac more pii patris in illis longi<n>quis partibus constitutis filiis aliasque in praemissis providere volentes, tuis in hac parte supplicationibus inclinati tibi quod aliquot fratres seu monachos tot, quot necessarii fuerint, ex quibuscumque domibus et monasteriis praedictis doctos et ad docendum populum sacramentaque ecclesiastica illi ministrandum aptos per te eligendos superiorum licentia super hoc per eos aut alium, seu alios, vel te petita, licet non obtenta, educere et illos saecularium sacerdotum habitu induere ac eisdem vacuis [ecclesiis dioecesis] de illis aliquibus rectoribus idoneis provideatur praeficere valeas necnon eisdem quoque fratribus et monachis, q... exire, ut praefertur, et habitum suum regularem subtus secrete deferendo superiori habitu more presbyterorum saecularium induti incedere dictisque vacuis ecclesiis, donec aliquibus idoneis rectoribus de illis, ut praefertur, provideatur, sic a te praefecti praeesse illasque regere et administrare ac parochianorum ipsarum ecclesiarum animarum curam gerere, verum Dei verbum praedicare, populum in veteri et catholica religione et fide suis contionibus et sanctis doctrinis contra omnium, praesertim vicinorum haereticorum impios errores retinere et defendere, confessiones audire, ecclesiastica sacramenta ministrare aliaque divina officia
exercere possint, libere et licite apostolica auctoritate tenore praesentium licentiam concedimus et facultatem non obstantibus praemissis et quibusvis apostolicis necnon in provincialibus et synodalibus conciliis editis constitutionibus et ordinationibus ac ecclesiae Warmiensis necnon quorum fratres et monachi praedicti exstiterint domorum et monasteriorum ac ordinum praedictorum, iuramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscumque.