⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masouiae⌋ etc. domina.
Si non habet archetypum Paternitas Vestra, nihil est, quod nobis mittat iconium serenissimae filiae nostrae ⌊Isabellae⌋, nos enim habere cupimus imaginem illius ad vivum expressam. Quam si nobis mittere non potest Paternitas Vestra, nolumus provulgari formam illius eiusmodi, quae a rei veritate longe absit.
De pecunia contributa in ⌊Prussiae⌋ terris miramur Vestram Paternitatem pro paucorum potius libidine, quam pro sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ dignitate statuere velle, quasi vero non aeque tuto deposita sit in phisco regio atque in Torunensi praetorio. Scilicet plus fidei habendum est ⌊civibus Torunensibus⌋, quam sacrae ⌊maiestati regiae⌋ in asservanda pecunia per incolas terrarum ⌊Prussiae⌋ collata.
Reverendus dominus ⌊Tomiczski Petrus⌋ et dominus ⌊Cristophorus Schidlowieczski⌋ viri fuerunt magno iudicio magnaque praediti prudentia. ⌊Ii⌋ non ignorabant, quid debeat interdum in terris ⌊Prussiae⌋ et hic in ⌊regno⌋ ⌊maiestatis⌋ suae de contributione eiusmodi constitui.
Ceterum adduci numquam potuerunt maiorem ut eo...entionis huius quod sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ dignitatis rationem haberent etiam quicquid erant id solius maiestatis eius beneficio s...
esse ... faceret Paternitas Vestra nostro iudicio si memor quod d... ... virorum vestigia persequeretur atque ... ...m libidini obsecundaret. Neque plu... ...ae ⌊maiestatis regiae⌋, quae ita se gessit in ... ... aetatem suam, ut numquam quisquam ... ... non cupit pecunia illius publicae ... ...tis aperte declaravit, tamen dolet ... ... quibusdam affici, ut ex arce illius a ... ... quasi fides ipsi non haberetur. Dece... ... cuiusquam alterius rei sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ rati[onem] ... dignitatis habeat atque illibatam illam conservare studeat.
De vaticinio domini ⌊Schidlowiieczski⌋ nullam in partem nunc disputamus. Cupimus id falsum esse, id quod cum in Paternitatis Vestrae manus positum sit. Hort[a]mur illam, ut omnibus modis contendat et elaboret, ut ⌊eum⌋ falso vaticinatum esse ostendat. Id quod tum faciet cum summum studium su[um] et observantiam erga serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ dominum et benefactorem suum re declaraverit, ita ut illius gratiam rebus omnibus anteponat, sic et existimationi suae consulet et demerebitur eam sibi plurimum et ea apud Deum praemia consequetur, quae sunt posita iis, qui pro eo ac debent erga dominos summa sunt fide et observantia.
Bene et feliciter valere Paternitatem Vestram optamus.