Letter #6227
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIPlymouth, 1522-10-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus orator apud caesarem Carolum Quintum Petro Tomiczki episcopo Przemisliensi, Regni Poloniae vicecancellario
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Post humillimam servitiorum meorum commendationem.
Ex Londino XII huius propter celeriorem postae recessum de multis, quae erant scribenda, BJ 6557, p. 39v pauca scripsi. Unde in praesentia longis logis cogor esse morosior et cum Dominatione Vestra Reverendissima non secus, ac si coram essem una cum illis, qui omnes meas actiones viderunt, ingenue loqui. Accipiet, ut opinor, Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia omnia in meliorem partem. Reverendissima Dominatio Vestra, quae fortunis meis plurimum favet, libenter mihi opitularetur, ut secundum longam meam servitutem et merita res meae meliorem haberent condicionem, quod multis et liquidis argumentis iam dudum cognovi. Hinc est, quod ante tres annos missus fui ad caesarem in Hispaniam et nunc illac iterum, non quod ad huiusmodi legationes obeundas essem aptus aut idoneus, et quod propter rerum agendarum peritiam, quam in me nullam esse scio, viderer rebus tam arduis esse sufficiens, sed quia sic Dominatio Vestra Reverendissima voluit, illa pro me fidem dedit, et non mihi, sed illi creditur. Unde si quid per me esset delictum aut omissum, in Dominationem Vestram Reverendissimam omnia retorquerentur, quae talibus oneribus ferendis parem me esse maiestati regiae persuasit.
Cogor itaque continue duplici cura angi - de me ipso in primis, ut diligenter et fideliter ea, quae mihi commissa sunt, agam, deinde aestimationi, quam de me Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia concepit non satisfaciam solum, verum etiam illam augeam, ad utrumque quantum pro mea tenuitate totis viribus eniti possum. Datur a me opera et dabitur sedulo Deo Optimo Maximo duce sic, quod Dominatio Vestra Reverendissima nullam propter me habitura sit difficultatem. Nihilominus tamen, ut possit illis Dominatio Vestra Reverendissima, apud quos male audio, si forsan de expensis aut aliis rebus me calumniari velint, respondere, calculum de viatico ponam. Ex Vilna XVI Maii exivi a maiestate regia octo florenos habens pro expensis et veni prima Iunii Cracoviam, ubi propter festa Penthecostes octo diebus, ut me cum vestibus et equis ad hoc iter struerem, sum immoratus. Accepi a domino Bonar quadringentos ducatos Hungaricales in auro, quos tamen, impensis prius meis tam de servitio, quam de annuo pecuniis, integros mecum non tuli. Nona Iunii cum sex equis bonis et cum meis honeste vestitus, quemadmodum et ipse dominus BJ 6557, p. 40r thesaurarius et dominus Bonar viderunt superinscribed⌈videruntviderunt superinscribed⌉ Cracovia versus Viennam exivi et perveni a Vienna per Salczburgam, Nurubergam, Ulmam, Magunciam, Coloniam et Aquisgranum usque Antverpiam XXII<I>[1] Augusti. Illic usque ad XVIII Septembris ulteriorem maiestatis regiae instructionem exspectabam et hactenus trecentos ducatos Hungaricales in auro expendi una cum pecuniis pro meis equis, quos ibidem propter longiorem moram et graves expensas vendidi.
De istis trecentis ducatis, ductoribus per Germaniam de salvo conductu et pro navigiis per Rhenum (Deum ingenue testor) plus quam sexaginta ducatos solvi. Ex Antverpia mecum tuli de priore viatico centum et de novo ibidem mihi numerato ducentos sexaginta sex, et quos a Fuggaris in mutuum accepi triginta quattuor ducatos. Cum his 400 ducatis in curribus per Flandriam perveni usque Caletum seu Calisium et exposui de illis pro vectura et expensis viginti quinque, de Calis pro navi X usque Sandwig, inde pro equis et expensis usque Londinum XIII. Ex Londino eundo ad cardinalem Eboracensem XV miliaria et ad regem XXVII et redeundo pro equis conducticiis et expensis XVI ducatos. In Londino cogebar mihi et servis pro instante hieme et maris traiectione vestes parare duplices. In simplicibus exivimus, credebam enim me ante hiemem reversurum, et exposui pro vestibus 24 ducatos. In hospitio ibidem solvi hospiti XVIII ducatos. Ex Londino usque huc Plemoriam pro equis conducticiis X nobilia, faciunt XV ducatos et pro expensis mihi et illis equis una cum rustico, qui illos ad reducendum sequebatur XVI nobilia, faciunt XX4 ducatos, exposui.
Interpreti hominum seni et istarum regionum bene experto dedi ducatos XV, pro nave, quam hic satis parvam ex Portugalia inveni, usque in Castiliam XX ducatos, pro commeatu ad navem decem et plures, nam omnia nondum sunt parata, et exspectamus qualibet hora prosperum ventum. Ex hospitio viginti ducatis me non absolvam. De his itaque quadringentis, quos ex Antverpia habui, vix mihi restabunt 190. Nusquam gentium brevi tempore plus exposui, quam BJ 6557, p. 40v hic in Anglia. Interrogentur hi, qui hic fuerunt, praesertim magnificus dominus comes de Tarnow, ille dicet, quam mali hic sint homines et parvae fidei et quam gravis sit moneta. Quicquid hic debet emi, etiam de rebus levioribus, stoter est, qui nobiscum magis facit quam tres grossos. Haec omnia, sic ut se habuerunt et nunc habent, in ipsa veritate Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi. Quod si quicquam in his sycophantiose vel ab ipsa veritate alienum scribo, mihi ipsi imprecor, ut ipsa veritas, quae Deus est, me numquam redire permittat. Poterit me in his omnibus, si quisquam esset, qui me calumniarentur, confidenter usque ad meum reditum Dominatio Vestra Reverendissima tueri. Ego nihil lucri facere in hoc itinere cogito, quod tamen ante me aliqui fecerunt et inde nunc sunt domini, hoc summopere cupio, quod cum honore serenissimi domini mei citra meum commodum, ea quae mihi credita et commissa sunt, pro illius maiestatis voto possem exsequi. Et quo id celerius possit fieri, nulla difficultas, nulla tempestas, nulla hiems, nullum manifestum vitae discrimen, nulla denique maria me remorabuntur.Proinde Dominatio Vestra Reverendissima hunc meum calculum bene perpendat, et si qua fides in me est, fidem illi habeat, respectu nostrarum partium non possit esse nisi falsus, sed quantum ad istas regiones ab his, qui hic fuerunt, facile habebit con in the other hand, on the margin in place of crossed-out as⌈asconcon in the other hand, on the margin in place of crossed-out as⌉sensum. Velim quod levioribus impensis omnia possint fieri, saepe etiam velim, quod quisquam alius hic esset, cui magis crederetur, praesertim de his, qui composito vultu multa ad tabulam regis ineptiunt, sed sic mihi est in fatis.
Mitto iterum Dominationi Vestrae Reverendissimae easdem ciphras, quas misi superioribus diebus ex Antverpia, si forte priores non essent redditae, ut cum ex aula caesaris, ea quae secretiora sunt scripsero, per has tutius ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae perveniant. In litteris annexis, quas ad sodalem meum dominum Nicolaum Nibsthicz scripsi, non suspicetur Dominatio Vestra Reverendissima, quia graves sunt, quod in eis sit aurum. Anglia non auri, sed stanni et plumbi ferax est, misi illi effigiem meam fusam, quam quidam Germanus dudum mihi adhuc in aula caesaris Maximiliani notus in ligno exsculpsit et inde formam confecit, in quam multae possunt fundi. Effudi hic BJ 6557, p. 41r profecto multum auri in butyro et carne in magnis portionibus cocta, ut patriae hic mos est et in densa cerevisia misere vivens. Nihil magis metuebam, quam ne in aliquam aegritudinem inciderem, praesertim propter pisces, qui hic, ut alia omnia, male coquuntur. Istae hactenus fuerunt voluptates meae et nunc scribendo non possum non aliquo metu corripi, audio, quae murmura, audio, quos tumultus mare excitat et cras forsan, si paululum nobis ventus aspiraverit, sumus navigaturi. Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est et eundum, quo sors, quo fatum resque domini vocant. Multa sunt, quae me ut hominem anxium faciunt, multa sunt etiam, quae me consolantur.
Utque de rebus meis in hoc alio mundo curam adhuc habere videar, Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico dignetur litteris suis ecclesiam meam reverendissimo domino Cracoviensi episcopo commendare, ne Guthones, quemadmodum coeperunt, violentias et iniurias, in mea absentia illi inferant digneturque efficere, ut hae litterae annexae ad praepositum Curoviensem perveniant, cui omnem curam domesticam commisi, ne illi, quos apud ecclesiam reliqui, e vivis me decessisse aestiment. De ecclesiis etiam parochialibus Gdanensi et Marienburgensi, si contigerit illarum aliquam vacare, quaeso mei non obliviscatur. Meminit Dominatio Vestra Reverendissima, quod ad utramque exspectativas habeo. De gubernatione villae Goląbie, pro qua dudum maiestatem regiam rogavi, si casus talis inciderit, humiliter rogo, mei memoriam habeat. Haec de rebus domesticis hactenus, ut ad istas, quas nunc ago, redeam.
Ex calculo posito Dominatio Vestra Reverendissima intellexit, quantum mihi ex omni viatico reliquum est, et ex prioribus meis litteris, quod ex Hispania nequaquam ante mensem Martium navigare possum, ad quem quinque menses restant. Cum itaque maiestas regia voluit, quod omnino caesarem sequerer, intercedat pro sua in me gratia Dominatio Vestra Reverendissima ad illius maiestatem, ut cum honore rebus Deo favente bene confectis et citra illius maiestatis regiae lenitatem redire valeam.
Alia, quae se post novissimas meas ex Londino litteras obtulerunt, et quibus modis Theodericus de BJ 6557, p. 41v Schonberg a serenissimo rege Angliae fuit absolutus, ex litteris ad maiestatem regiam intelliget.
Cum adhuc essem Londini, venit quidam secretarius pontificis, qui dominum episcopum Plocensem mortuum fuisse Romae asseruit. Quod si sic est, malam fecit commutationem: pro pilleo rubro, quem tot conatibus ambiebat, mortem accepit. Requiescat in pace.
Quod hoc tempore nulla nova, quae certa essent, habentur, causa est, quod in dies postae tam ex Hispania, quam etiam ex partibus inferioribus Germaniae exspectantur et hic est una navis pro postis reposita, cum qua ego ivissem, sed quia multa petebant illius rectores et postarium praestolantur, cuius adventus adhuc est incertus, vadam pro levioribus pecuniis in nomine Domini propinquius ad caesarem, sed longiore tractu per mare cum ista navicula Portugalensi in Castiliam. Et iam, quod Deus Optimus Maximus bene vertat, parati sumus, bonum tempus et secundum ventum omni hora exspectamus. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae ut domino meo gratiosissimo et rogo absentis sui servuli per occasionem rationem habeat.
Datum ex Plemoria oppidulo in finibus regni Angliae versus occidentem, XXIX Octobris anno Domini MDXXII-o.
[1 ] cf. IDL 163 (fair copy in the own hand of Dantiscus): 22 Augusti Antverpiae constiti