Letter #6228
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-01-04
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus episcopus Varmiensis Bonae reginae Poloniae
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima.
Humillimam orationum et servitiorum meorum commendationem.
Redditae mihi sunt ante novissimas, quas a nuntio meo habui, his diebus binae Serenissimae Maiestatis Vestrae litterae. Quarum primae pro domino Ioanne Volski scriptae, cui Serenissima Maiestas Vestra nominationem ad ecclesiam meam contulit, prae se ferebant non recte in ea causa Serenissimae Maiestati Vestrae relationem fuisse factam, quandoquidem dominus olim doctor Nicolaus Copernicz ecclesiae meae canonicus non paulo ante, ut Serenissimae Maiestati Vestrae expositum est, sed eo tempore obierat, quo nuper in profectione eram versus Cracoviam. Is, vivus adhuc, coadiutorem a Sede Apostolica confirmatum sibi asciverat, qui post mortem eius accepta possessione sine cuiusvis contradictione illi legitime successit. Qua de re hoc, quod VIII Novembris Serenissima Maiestas Vestra mihi iniunxit, contra eum, qui in principio Maii ad ecclesiam meam per diplomata apostolica admissus est, praestare neque potui neque licuit. Satius esset, ut is adulescens Volski, qui domi iuventutem suam modis omnibus hoc nostro saeculo inter nobiles receptis non indiligenter exercet, bonis litteris alicubi in Italia, cum in Germania ob Luteranismum vetitum est, non paucis annis daret operam. Nusquam enim alibi quam Elbingi sub Gnapheo praeceptore, quem ego coniugatum sacerdotem per mandata regia ex mea dioecesi exegi, in ludo fuit litterario. Quod porro ad conservandas in vigore nominationes Serenissimae Maiestati Vestrae concessas pertinet, modo legitime cum illis ad ecclesiam meam fiat introitus, nihil a me desiderari patiar.
Ceterum, quae in litteris XXI Novembris et X novissimi Decembris datis de capitanea Rogosnensi Serenissima Maiestas Vestra attigit, in quibus me dignabitur, cum responsum habuerit, reddere certiorem, gratissimum erit non satis feliciter coniugatae, ut in eo Serenissimae Maiestatis Vestrae mentem et erga se clementiam agnoscat.
Exhilaravit me, quod libellus a me missus non displicuerit, igni enim, quae in eo habentur, iam a me fuerant destinata.
De Iuliacensi aliud, quam quod scripsi, hucusque cognoscere nequivi. De cuius statu, immo et ipsius caesaris, adeo variant novitates, quae ad nos perveniunt, quod eas scribere pudeat, quandoquidem in tot sectarum confusione tam multa sibi contraria feruntur, ut non facile inventu sit, quid credi debeat; nempe tot passim confinguntur nova ex hominum affectionibus enata, quot fere sunt capita. Cum tamen certi quiddam accepero, quod temporis filia veritas proferet, Serenissimam Maiestatem Vestram non celabo. Cui me suppliciter commendo aetatemque diutissime florentem faustissimaque precor omnia.
Ex Helsberg, IIII Ianuarii MDXLIIII.