Letter #6230
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus Episcopus Varmiensis Bonae Reginae Poloniae
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima. Humillimam servitiorum et orationum mearum commendationem.
Quod Serenissima Maiestas Vestra telam nuper missam clementi animo susceperit, fuit mihi gratissimum. Porro, quod tabellarius is meus dixerit, quot ulnas quodlibet stamen continuerit, et quanti quaevis ulna venierit, celare insipientiam suam non potuit. In adagio est: mitte sapientem et nihil dic; iam experior, si bardus mittatur nihilque dicatur, quod etiam de nihilo illi imponendum sit silentium. Qui scire vaniloquidorus quivit de mensura et pretio, cum ego, qui illi compactam sarcinulam tradidi, quomodo haec habeant, ignorabam, verum ut ad me perlata fuit, sic eam baiulus ferendam asportavit. Ne itaque gravius praeposteram illius loquentiam, tamquam a me eam habuisset, accipiat, suppliciter oro. Mittet item dominus Georgius Schefke ad me mappas, quam primum eas nactus fuerit. Pro quo, quod Serenissima Maiestas Vestra clementer benignitatem suam impenderit, gratiam habeo quam maximam.
De novis ad praesens huc ex Dania allatum est, quod regis illius nuntii ex Spirensibus comitiis redierint, clam tamen adhuc esse, quid attulerint. Pacem eos non attulisse ex eo liquet, quod tota Dania in armis esse fertur, et quod decimus quisque inibi ad defensionem conscribitur mareque omni ex parte infestum reddatur. Ferunt etiam regem Angliae ingentem parasse classem traiecturumque, ut novissime scripsi, in Gallias. Quid subsequetur, eventus docebit. Non video, quod haec bellorum tempestas infeliciter orta fieri possit mitior. Quam nisi brevi deus pacaverit, non procul postrema illa tempora tremenda abesse erit putandum.
Si quid postea se obtulerit, ut iussis Serenissimae Maiestatis Vestrae satisfiat, non cunctabor. Cui me demississime commendo atque a domino deo omnia corpori et animae saluberrima precor ex animo.
Datae Heilsberg, XVI Aprilis MDXLIIII.