Letter #6237
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), [1512-02-17 — 1512-02-28]
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AD IOANNEM DANTISCUM SECRETARIUM REGIUM
Quae properata tuas mihi pertulit hora Camenas
Haec eadem, ut cernis, reddidit ista tibi.
Nam mihi vix spatium quo respondere pararem,
Et calamo digitos applicuisse fuit.
Sed fuerit properata licet tua musa, putares.
Conatam melius non potuisse coli,
Nulla Venus Phrygia formosior esset in Ida,
Nulla vel in patrio flumine lota Dryas.
Excelsa virides lauros in fronte gerebat,
Vincebant Paphias lumina bina faces.
Fratrabant niveo teretes in pectore mammae:
O etiam magnis nympha petenda Deis.
Quo tamen implicitos odiosa Methaphora nodos?
Quid iacis incertos stridula musa sonos?
Tam mihi visa decens, tam vivida, tamque diserta,
In subito excussis est tua musa modis.
Talia qui scribit subito dictata furore,
Qualia legitimo tempore scripta dabit?
Cedo libens, istoque tibi certamine palmam
Offero, laus Musae quantulacumque meae est.
Nos canimus magno victricia iubila Christo,
Ut cogunt vites humida praela novas.
Quod tamen haec scribis subito fluxisse calore,
Plus quoque quam credi quod potuisset erat.
Libera Musa animos a carmine sumit, et audet
Contrahere in parvas tempora longa moras.
Sed tamen ista tuae fuerit sua gloria Musae,
Plus merito certe carmina nostra probas.
Sum tuus aeternoque tibi devinctus amore,
Pro quo perpetuo tu quoque noster eris:
Quod petis, ut veniam conviva rogatus, habeto
Quod pro me reddit littera nostra tibi
Si potero rebus non impedientibus istis
Me quibus implicitum cura molesta premit,
Principe si demum vacuo spirare licebit,
Ad cenam venio, dulcis amice, tuam,
Sed venio. Quid enim tibi non concesserit Hessus,
Parca modo cenae pars volet esse meae
Non Venerem, non vina peto, satis ipse ms. ipsa(!) ⌈ipseipse ms. ipsa(!) ⌉
superque Sufficis in partes has nihil adde precor
Si tamen affuerint Venus et cornutus Iacchus
Accedet nostro gratia tota choro
Hoc tamen accipies dictum ratione pudica
Nequitia a versu debet abesse meo
Vive vale, et placida properatam fronte Thaliam
Accipe, sic tecum quem petis hospes erit.