Letter #624
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-05-12
received Ghent (Gandavum), [1531]-05-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo patri, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori et poetae laureato doctissimo, domino suo. Gandavi
Salutem.
Accepi, ornatissime praesul, imaginem tui ad vivum elegantissime expressam, qua nihil mihi gratius abs te mitti potuit. Mirantur quotquot viderunt tantum non vivam illam imitationem. Quod toties et tam avide legeris ineptias meas, magis in causa esse puto Campensis tui nomen ascriptum, quam id quod in eo libello et psalmis est meum qualecumque sit. Certe pergere me cogis laude et precibus tuis; quare tu videris, quo id iudicio facias. Brevi spero accipies psalmos omnes; rebus enim aliis omissis totum me tua causa illi operi absolvendo et recognoscendo impendam. Intervenit nonnihil, quod consilium meum de profectione turbaverit, quare hoc proximo mense non sum quoquam abiturus, et fortasse non ante Septembrem. Quam rem ideo minus fero moleste, quod et tibi interim gratificari hinc potero et quod visurum adhuc semel te sperem . Promittis enim Goclenio nostro rediturum te ad nos. Vale, praesulum decus, et Campensem tuum tuis clientulis annumera.
Lovanii, 12 Maii 1531.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis