Letter #6240
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSRegensburg, [ca. 1532-05-31]
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Farragines, 1 (Sylvae 1.8)
Reverendissimo Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi.
Plena refulgebit tempus abire tibi est
Plena refulserunt fugientis cornua Lunae
Nec tamen est abitus causa peracta mei
Cur ita? perpetuo quia tecum vivere vellem
Quo sine perpetua est vivere poena mihi
Nunc quia me revocant curae quibus obligor, et sunt
Tempora fortunae non satis aequa meae
Te precor o nostrae decus immortale Camenae
Hic abitus tandem sit tibi cura mei
Non me cura domus non coniugis ulla fatigat
Sed mihi commissae publica causa scholae.
Adde quod huc veni minima quoque parte paratus
Ut qui crediderim posse redire brevi.
Nunc tua me pietas, nunc me tua libera virtus
Nunc tua me vere gratia vera tenet.
Ergo boni facias animum maiora volentem,
Et vix officium hoc temporis huius erat.
Vive igitur Dantisce tui non immemor Hessi,
Cuius in hoc fidei carmina pignus habes.