Letter #6247
Ioannes DANTISCUS to Jacob SPIEGELCracow (Kraków), 1518-02-04
Manuscript sources:
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus serenissimi Polonie regis etc. secretarius, praestantissimo domino Iacobo Spiegel iurium doctori et sacratissimae caesareae maiestatis secretario.
Salutem.
Accepi litteras tuas, humanissime Iacobe, ex Lincio datas cum his quas maiestas caesarea pro me serenissimo domino meo scribit. Quanta me voluptate affecerint, vix dici potest. Proinde cum nuper a Moscis magnificus dominus Sigismundus de Erberstein, eques auratus, consiliarius et orator caesareae maiestatis feliciter rediisset dignam nactus pro mea in eum observantia occasionem, Soteria, quae praecipitanter (ut testis tuus mihi erit Agricola) effudi potius quam edidi, tibi qui solebas meas esse aliquod putare nugas, dicare institui, indignum ratus, pro tuis in me beneficiis, ut absque etiam exiguo munusculo epistula mea ad te proficisceretur. Tuum igitur erit, quo vultu cetera id genus scripta consuevisti, tumultuarios versus excipere et, ubi aliquando oportunitas dabitur, me caesareae maiestati, quae pro sua singulari clementia patricia et equestri dignitate laureae praeterea et iurium fascibus me decoravit, ut supplicem atque auctoratum servulum commendare. Ego hic tui et eruditissimi domini Iacobi de Bannissis rerum serenissimi domini mei una tecum in aula caesareae maiestatis studiosissimi coram regia maiestate, coram omnibus Regni Poloniae primoribus et praesertim reverendissimo domino Petro Thomicio Praemisliensi praesule vicecancellario honestissime memor esse soleo.
Vale et boni consule.
Cracoviae, IIII Februarii, anno Domini MDXVIII.