Letter #6255
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1533-03
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Optimo ac Ornatissimo Principi, Domino
Cum tandem constituissem ab amicissimis persuasus, Ioannes Dantisce, praesulum decus eximium, libros silvarum mearum in publicum legendos emittere, coactus sum velut ad novum partum rursus elaborare ac eniti omnia, quae ita sparsim ac prorsus αυρχελιος in chartulas ac viles membranas conieceram, ut anxio primum labore essent perquirenda: deinde quoniam pleraque mutila et acephala exstabant, quaedam et eorum longe maxima pars per incuriam mihi perierant, haec cum iactura omittenda, illa laboriose erant restituenda. Numquam enim sic amavi meum ingenium, ut tanquam lectu digna studiose conservarem, quae velut in hoc ut perirent negligenter scripseram, et subito,
180r
ut ille inquit, calore mihi effluxerant. Collegi igitur magis quae potui, quam quae volui: nihil enim eorum exstabat amplius quae iuvenis luseram, quae quidem ipsa quamquam ego quantum ad naturam attinebat semper iudicaveram ex meis esse optima, tamen placebat magis superesse apud me quaedam eius generis in quibus serior aetas sese exercuisset, nam ea ipsa et plus iudicii habere, et minus indulgentiae circa naturae lascivientis fluxum et copiam, quae plerumque nisi moderere, vitiosa valde esse consuevit, videbantur. Nam quod ad Bucolica et Heroidas attinet, ea omnia, quamquam ipsa quoque iuveni adhuc dum exsistenti mihi temere magis exciderant, quam cum iudicio erant emissa, tamen annum iam natus ferme quadragesimum, velut ad iudicium et examen revocata recognovi, recognitaque ac
multis in locis locupletata, iterum aedidi, adeo ut istorum omnium, sunt enim et alia pene infinita, editionis minus me paeniteat, cum ea ex quibus potissimum mihi famam immortalitatis polliceri posse videar, a primae editionis iniuria vindicata, denuo in vulgus exierint. Itaque ut ad institutum revertar, haec qualiacumque habituri iudicaturique sunt qui legent, in unum velut acervum ex mille Opistographis, in quibus sparsa iacebant, coacta, in sex hosce libros, ne confusus omnino ordo et inamabilis esset rerum series, divisi, et non aliter quam impeditum suapte mole corpus
180v
in certa quaedam, et melius sibi invicem cohaerentia membra redegi. Ipsis deinde libris, cum emittendi spargendique in vulgus omnino essent, singulos patronos, ut et paratior esset clarorum nominum auctoritate properatae editionis venia, et lectorem ipsa magis oblectaret varietas, dedi, quorum te ut vides non immerito principem esse volui: et videbar non inhoneste secuturus clarorum in simili genere poetarum exempla, praecipueque
Ex