Letter #6255
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1533-03
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Optimo ac Ornatissimo Principi, Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi ac administratori Pomesaniensi etc., domino ac patrono perpetua fide colendissimo suo Helius Eobanus Hessus salutem dicit.
Cum tandem constituissem ab amicissimis persuasus, Ioannes Dantisce, praesulum decus eximium, libros silvarum mearum in publicum legendos emittere, coactus sum velut ad novum partum rursus elaborare ac eniti omnia, quae ita sparsim ac prorsus αυρχελιος in chartulas ac viles membranas conieceram, ut anxio primum labore essent perquirenda: deinde quoniam pleraque mutila et acephala exstabant, quaedam et eorum longe maxima pars per incuriam mihi perierant, haec cum iactura omittenda, illa laboriose erant restituenda. Numquam enim sic amavi meum ingenium, ut tanquam lectu digna studiose conservarem, quae velut in hoc ut perirent negligenter scripseram, et subito, 180r ut ille inquit, calore mihi effluxerant. Collegi igitur magis quae potui, quam quae volui: nihil enim eorum exstabat amplius quae iuvenis luseram, quae quidem ipsa quamquam ego quantum ad naturam attinebat semper iudicaveram ex meis esse optima, tamen placebat magis superesse apud me quaedam eius generis in quibus serior aetas sese exercuisset, nam ea ipsa et plus iudicii habere, et minus indulgentiae circa naturae lascivientis fluxum et copiam, quae plerumque nisi moderere, vitiosa valde esse consuevit, videbantur. Nam quod ad Bucolica et Heroidas attinet, ea omnia, quamquam ipsa quoque iuveni adhuc dum exsistenti mihi temere magis exciderant, quam cum iudicio erant emissa, tamen annum iam natus ferme quadragesimum, velut ad iudicium et examen revocata recognovi, recognitaque ac multis in locis locupletata, iterum aedidi, adeo ut istorum omnium, sunt enim et alia pene infinita, editionis minus me paeniteat, cum ea ex quibus potissimum mihi famam immortalitatis polliceri posse videar, a primae editionis iniuria vindicata, denuo in vulgus exierint. Itaque ut ad institutum revertar, haec qualiacumque habituri iudicaturique sunt qui legent, in unum velut acervum ex mille Opistographis, in quibus sparsa iacebant, coacta, in sex hosce libros, ne confusus omnino ordo et inamabilis esset rerum series, divisi, et non aliter quam impeditum suapte mole corpus 180v in certa quaedam, et melius sibi invicem cohaerentia membra redegi. Ipsis deinde libris, cum emittendi spargendique in vulgus omnino essent, singulos patronos, ut et paratior esset clarorum nominum auctoritate properatae editionis venia, et lectorem ipsa magis oblectaret varietas, dedi, quorum te ut vides non immerito principem esse volui: et videbar non inhoneste secuturus clarorum in simili genere poetarum exempla, praecipueque Statii, qui idem, quod ego in his libris, in suis quoque silvis fecit. Sed ista quidem ratio excusatione non egebat, utinamque ne ipsa quidem editionis praecipitatio. Harum igitur silvarum librum primum tibi, Dantisce princeps optime ac eruditissime, nam hae demum appellationes tibi vere conveniunt, ista vulgo iacta usitataque velut dignitatum magis quam hominum ac virtutum propria interim nihil moror, merito tuo tibi nominatim inscribendum dedicandumque existimavi, qui cum semper sis de me optime ac magnifice meritus, quibus hostiis expiandum ducerem, nisi non inter hos modo quibus hi libri inscribuntur, sed inter omnes alios patronos et amicos meos principem locum, quo non hic tantum dignissimus es, obtinuisses. Adde quod hic liber vel eo nomine tibi debebatur, quod totus est in tua patria, in qua aliquamdiu me vixisse non ignoras, absolutus, et elegias continet unam atque alteram ad te ipsum, Cracoviae 181r olim inter celeberrimas regiarum nuptiarum pompas, cum adhuc eo tempore in minoribus, ut vulgato more loquar, esses, scriptas. Nam quod ea quae nuper, cum Augustae ac Ratisponae in Augustalibus comitiis, in quibus tu regium oratorem agebas tecum essemus ad te scripsi, his libris non inserui, in caussa primum fuit libri ipsius magnitudo, quae aequo plus excrevisset, si omnia quae tum ad manum et nuper parata erant, adiicere voluissem: deinde, quod alium nunc locum requirunt quae ad te scribuntur, quam qui temere quibuslibet silvulis, ac de plebe nominibus inseratur et constituo ea, quae ab eo tempore ad te scripta sunt, et ad huc scribentur, seorsim et proprio libello brevi aedere, qui fastigio isti, in quod tua te virtus tuaque eruditio utraque summa, evexit, propius aliquanto respondeat. Quid quod hic liber serenissimi regis tui Sigismundi laudes non sane mediocres continet? Quid quod patriae tuae clarissimae descriptionem aliquam? Plenam dicere non possum, cum toto quadriennio, quod in ea vixi, vix minimam eius partem videre ac cognoscere mihi licuerit. Accedit ad has rationes etiam illa, quod intelligere te cupiebam, non excidisse memoria mihi, quod de Homero essem pollicitus, ad quem vertendum, praesertim Latino carmine, tu cum sis in studiis nostris eruditissimus, et cura et tempore longioribus opus esse non ignoras. Interim 181v hunc silvarum mearum librum primum velut praemetium futurae messis mittere ad te volui, et hanc animo tuo fiduciam facere, ut cum videas in minoribus hisce tui non immemorem, de maioribus quibus vis possis omnia tibi, quae de amicissimo, polliceri. Bene ac feliciter vale, studiorum meorum maecenas unice.
Ex Noriberga, mense Martio, anno Salutis M D XXXIII.