Letter #6257
Georgius SABINUS to Ioannes DANTISCUSs.l., [1546-05-01 — 1546-05-05]
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cultor Pieriae Sabinus artis,
Antistes venerande te salutat
Hinc, qua iunipero virente cinctus,
Curvo Bregela labitur fluento.
Ulvosam residens ad huius undam
Musarum quid agat chorus, requiris?
Flagranti studio vacat canendi
Noctes atque dies, ut bis in oris
Doctae Palladis excitentur artes,
Orpheumque docet movere plectrum
Arctoi maris accolas Borussos.
Quin et saepe tuas ad astra laudes
Pleno Musicus ore coetus effert:
Te sermonis et utriusque linguae
Expertum canit, inclitumque vatem.
Haec ut nota tibi forent, et omnes
Rescirent gelido sub axe gentes:
A nostro tibi Melchiore nuper
Hac in urbe dicatus est libellus.
Quem, ceu primitias novi Lycei,
Oro suscipias. Deinde plura
Nostrae Pierides tibi dicabunt:
Quae curis nisi tot gravatus esses,
Missis hinc quoque saepius tabellis
Scribendi studium tibi probarent.
restat, tibi se tuus SABINVS
Commendat, cupidis petitque votis,
Ut feliciter exigas tot annos,
Quot ver purpureos ubique flores
Nunc in mollibus educat viretis.