Letter #6264
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, [1531]
Early printed source materials:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Clarissimo Viro ac Domino, domino
Littera tam longae fessa labore viae,
Nam, nisi me fallit ratio dimensa locorum,
Pene decem decies milibus egit iter.
Musa quidem gravibus iamdudum assueta periclis
Hoc quoque non dubia mente subivit onus,
Noctibus hybernis et solibus usta diurnis
Est tamen ex ipso nota colore tibi.
Haec patrii tecum peragravit regna
In mare ms. marc(!) ⌈maremare ms. marc(!) ⌉ qua gravibus
Haec tecum fortes visa est coluisse
Pulchra ubi Sarmaticas
Regales celebrans thalamos pompamque iugalem
Ausa est semideis te quoque teste loqui
Hanc igitur tibi ceu reducem tot euntibus annis
Auribus obstreperam fer precor esse tuis
Cum tua
Reddita seu belli tempore, sive togae
Cum
Nec regnis alius latior esse potest.
Si meritis fortuna tuis respondeat illi
Nil debes, certe debuit illa tibi
Quamquam non adeo donis te ingentibus auxit
Ut meritis non sint illa minora tuis.
Sed neque forte tuas dotes metimur ab illa.
Est aliud, quod te laudis ad astra vehat.
Divitis ingenii floret tibi gratia, qualem
Vix dederit paucis de tribus ulla soror.
Copia multiplicis ratioque facillima linguae
Consilium, pietas, principe digna fides
Munera amabilium plusquam civilia morum
Suaviloquo veniens comis ab ore lepor
Haec, Dantisce, tuas ornant insignia laudes
Plusquam quae populi te venerantis habes
Ornavit
Tam bonus ut fieres, tam carus ut omnibus esses,
Hoc dare non potuit regia dextra tibi
Hoc tibi tu dederas usque huc ab inertibus annis
Hoc tibi culta diu Musica vita dedit
Natus et Aonidum puer enutritus in ulnis
Nunc vir ad Aonidas regia sceptra trahis.
Nec tamen inde tuam ventosa superbia mentem
Inflat et immodico pectus honore levat
Aequum fortuna servas in utraque tenorem
Hic summa dignum te modus esse docet
Non tamen his blandita tibi de laudibus ornat
Quae nunc parte bona Musa futura tua est.
Quod quia sic fieri poterat tibi forte videri
Scribere de multis pauca coacta fuit
Nam si cuncta tuae procurrat nomina famae
Forte aliqua poteras suspicione trahi
Vel quia transmisso pro munere verba remittam
Vel quia non norit te mea Musa satis
Sicut enim nec eges, nec es huius laudis avarus
Sic animi cautum me decet esse tui
Vera quidem virtus nisi se non testibus ullis
Indiget et laudes non amat immodicas
Vive, decus gentisque tuae,
Vive, animo tali non habiture parem
Te mea Sarmaticam seu forte redibis ad Arcton,
Sive manes, merito carmine Musa canet.
Vive nec obliture tui, Dantisce, poetae
Quem tu sicut amas, sic tueare precor.
Sic tibi contingat patrias feliciter urbes
Notaque