Letter #629
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIGhent (Gandavum), 1531-05-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1462, f. 232r
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1462, f. 231r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Colendissime. Debitam obsequiorum meorum commendationem.
Cum haec ex celeri et longa ad serenissimam maiestatem regiam scriptione fessus scribo, dabit Laconismo veniam, licet tantum sit, quod nunc scribo, perinde atque si superinscribed⌈sisi superinscribed⌉ nihil scriberem; produxi tamen calamum, ut saltem animum et meam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantiam veterem non evanuisse, immo longe auctiorem factam cognoscat. Quae hic aguntur ex meis ad serenissimam regiam adscribed⌈regiamregiam adscribed⌉ maiestatem Regiam accipiet; de me quid scribam aliud, quam quod iam tandem summopere ex hoc tam diuturno taedio redire desidero atque efflagito, ad quod quantum Dominatio Vestra Reverendissima potest, pro illa quondam in me gratia, qua me singulariter prosecuta fuit semper, operam suam impendat. Iam enim tot me in dies ultra menstruam provisionem implicans debitis, ulterius hic nequaquam subsistere potero neque id, si haec non subesset necessitas, salva con<s>cientia diutius licet. Annus praeteriit, quo pastor factus oves meas non viderim, instat et consecrationis munus, quod a nemine libentius, quam a Dominatione Vestra Reverendissima suscipere velim, quam igitur impense rogo, agat apud serenissimam
Ex
Dominationis Vestrae Reverendissimae addictissimus