Letter #629
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIGhent (Gandavum), 1531-05-19
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi etc. [Reg]ni Poloniae vicecancellario, domino meo colendissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine Colendissime. Debitam obsequiorum meorum commendationem.
Cum haec ex celeri et longa ad serenissimam maiestatem regiam scriptione fessus scribo, dabit Laconismo veniam, licet tantum sit, quod nunc scribo, perinde atque si nihil scriberem; produxi tamen calamum, ut saltem animum et meam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantiam veterem non evanuisse, immo longe auctiorem factam cognoscat. Quae hic aguntur ex meis ad serenissimam regiam maiestatem accipiet; de me quid scribam aliud, quam quod iam tandem summopere ex hoc tam diuturno taedio redire desidero atque efflagito, ad quod quantum Dominatio Vestra Reverendissima potest, pro illa quondam in me gratia, qua me singulariter prosecuta fuit semper, operam suam impendat. Iam enim tot me in dies ultra menstruam provisionem implicans debitis, ulterius hic nequaquam subsistere potero neque id, si haec non subesset necessitas, salva con<s>cientia diutius licet. Annus praeteriit, quo pastor factus oves meas non viderim, instat et consecrationis munus, quod a nemine libentius, quam a Dominatione Vestra Reverendissima suscipere velim, quam igitur impense rogo, agat apud serenissimam regiam maiestatem, ut tandem redire et officio meo satisfacere possim; satius fuisset non praeficere, quam praefectum a munere suo arcere. Christus dominus noster Dominationem Vestram Reverendissimam pro summa mea consolatione quam diutissime salvam et incolumem precor conservet.
Ex Gandavo Flandriae, 19 Maii anno 1531
Dominationis Vestrae Reverendissimae addictissimus Ioannes Dantiscus, confirmatus episcopus Culmensis