Letter #6316
[Ioannes DANTISCUS] to [Hendrik III ?] van NASSAUs.l., [shortly after 1530-06-16]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
probably
Reddendae ungulae.
Exponenda omnia, salutandus et rogandus, ut ea inculcet maiestati caesareae.
Item, quod cum marchione Georgio esse cogor non ob Lutheranismum, sed negotium etc.
Item, quod res Prutenas attinet et ducem Prussiae, ne quid statuatur me inscio etc.
Item, quod rex meus miserit ad vayavodam, si posset componi negotium etc.
Item, quod iussus sum hic manere et servire
Item, quod quidam huc venerit a Laski cum litteris ex Hungaria, quod dixi Cornelio etc.(?)
Item, quod vayavoda nobis cum Turcis minatur et, si intellexerit aliquas(?) copias fieri, quibus non posset resistere, se omnes incolas tota Hungaria destructa abducturos in Turciam etc.
Item, quod contra regem meum nihil aliud credatur, quam quod Christiano principi convenit etc. et bono amico, et quod igitur me hic contra meam voluntatem reliquerit etc.