Letter #6346
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-07-27
received Paredes de Nava, [1527]-10-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et sp paper damaged⌈[Magnifico et sp]Magnifico et sp paper damaged⌉ectabili viro Ioanni Dantisco paper damaged⌈[Dantisco]Dantisco paper damaged⌉, apud paper damaged⌈[apud]apud paper damaged⌉ sacram caesaream et catholicam m paper damaged⌈[catholicam m]catholicam m paper damaged⌉aiestatem regio et nostro nuntio et ora paper damaged⌈[nuntio et ora]nuntio et ora paper damaged⌉tori, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae Barique, princeps Rossani ac Russiae totiusque Prussiae ac Masoviae domina
Magnifice sincere nobis dilecte.
Accepimus binas Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ litteras, alteras datas 22 Aprilis, alteras vero VI Maii ex Valle Oleti. Quibus perlectis non potuimus non laudare Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ patientiam et in rebus agendis dexteritatem et diligentiam, quae cum nobis perspecta fuerint et sunt, studebimus uberiori nostra gratia suggerente se causa rependere.
Dolemus mirum in modum de adversa Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ valetudine, quam Deo propitio in prosperam et optatam permutari percupimus. Quod attinet ad negotia nostra: non possumus non mirari, cur nobis et rebus nostris tot technae totque fallaciae parentur, tot simultates obstruantur. Si caesariani officiales aperte loquerentur, vel congruum reportarent responsum, vel nos alia via rebus nostris consultum iri vellemus et ad praesens ab ingerendis caesari fastidiis abstineremus. Solutio adohae iam exacta est, et hoc factum necessitate urgente excusant, alias exigetur voluntate percipientis, etiam si iura et consuetudines obstarent. Et quae a principio necessitatis exsistunt, ex post facto voluntatis fiunt et in sequelam trahuntur.
Proinde hortamur S(trenuita)tem or S(incerita)tem⌈S(trenuita)temS(trenuita)tem or S(incerita)tem⌉ Tuam, nitatur totis viribus a sacra caesarea maiestate obtinere, vel saltem gratiose, ut ab huiusmodi solutione liberae immunesque reddamur, ne deterioris condicionis nos quam nostri praedecessores videamur.
De arce Barensi sumus contentae, quod ad manus nobilis Colae Mariae de Summa extradatur et nostro nomine consignetur, cum hanc viam faciliorem S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ Tua arbitretur. Verum quia bellorum turbines in Italia in horas excandescunt, nescimus, quomodo haec arcis restitutio ad praesens fieri possit. Praestolabimur bellorum eventum, quibus utinam Deus Optimus Maximus extremum finem imponat, et tunc hoc desiderium nostrum exsecutioni demandari curabimus, ut recuperata arce in utramque aurem dormire valeamus et Tuam S(trenuita)tem or S(incerita)tem⌈S(trenuita)temS(trenuita)tem or S(incerita)tem⌉ ad nos (ut cupimus) revocare.
De litteris obtinendis, ne contra statum nostrum Barensem aliquid innovetur, postquam tanta obiicitur difficultas, quiescat Tua S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ et ab earum postulationibus abstineat.
De sabellis placet, quod S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ Tua constituit et id exsequatur.
Accepimus provisionem de civibus Barensibus occisis et illam ad statum Barensem transmittemus, quo possit BCz, 403, p. 689 debitae exsecutioni demandari, et credimus eam difficulter obtentam, nam raro corvus corvum oppugnat.
De negotio secretarii nostri etc. id nitatur obtinere S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ Tua, quod poterit, nostris dignitate et iuribus semper salvis.
Reliqua committuntur fidei et prudentiae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ Tuae. Quam brevi ad nos advocare studebimus, modo status noster in tuto esse possit. Erit autem in tuto, si castellanum ibi elegerimus, qui nostris mandatis sit quam libentissime pariturus. Interim sit boni animi S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ Tua.
Quam bene et sospiter valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXVII Iulii anno Domini M-o D-o XXVII.
Bona regina subscripsit