» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6348

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Brest-Litovsk, 1544-08-17
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-08-24

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 497-498

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Quod Paternitas Vestra non gravatim fecisse se scribit, ut ad Mariemburgense castrum nostrum proficisceretur atque ibi quomodo se habuerit negotium Pucense, una cum aliis diligenter expendit, fuit nobis id valde gratum. Gratius autem, quod idem onus iterum ferre non recusat quodque etiam ad comitia se venturam pollicetur, ubi opera Paternitatis Vestrae correctum iri errorem, qui in proximis superioribus comitiis admissus est, spem non dubiam concepimus.

Porro, quid in causa Pucensi fieri velimus a Paternitate Vestra, ex litteris commissionis nostrae, quas illi misimus, cognoscet. Quam hortamur, ut operam suam interponat, quo semota quavis cunctatione bona Pucensia ad nos redeant. Quae secretius ad nos in scheda scripsit, ea in optimam partem accipimus neque enim dubitamus, quin ex summa erga nos fide atque observantia sint profecta. De qua eam opinionem iam pridem concepimus, nullius ut esse possit auctoritas tanta, cui nos credere animum inducamus, si quid secus de illa quispiam esset dicturus. De cudendis denariis in regni nostri comitiis consultabimus, interea et consiliariis terrarum nostrarum Prussiae scripsimus, ut et ipsi suam nobis sententiam perscribant.

Bene valeat Paternitas Vestra.

Datae in Brzeszczie, XVII-a Augusti anno Domini M-o D-o XLIIII, regni nostri anno XXXVIII-o.

Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria