Letter #635
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-06-02
received Ghent (Gandavum), [1531]-06-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis Oratori et poetae laureato, domino suo Gandavi
Gandavi
Salutem.
Tanti facitis et tu et Schepperus noster meas nugas, ut ipsum me eius rei pudeat, verum vos videritis, quo id consilio faciatis. Psalmum, quem cupis mitti ad te, cum quibusdam aliis nunc mitterem, si tempus haberem transcribendi, nuntius enim abire properat. Brevi spero omnes Psalmos typis excusos habebis. Proverbia fueram ultro daturus tibi, sed sines me paululum respirare, cogar enim opus Psalmorum rescribere totum et recognoscere. Vale domine mi.
Lovanii 2 Iunii 1531.
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis
Postscript:
Iocabar in ea epistola, quam attulit ad te Maquetus ipse, vero videtur ex verbis tuis intellexisse me nescio quid scripsisse de persecutione mei . Si videris hominem, est enim nunc isthic Gandavi, placa quaeso eum, nemo numquam persecutus est me, quod quidem sciam, minime autem omnium Maquetus. Scriberem et stratagemati si tempus haberem. Iterum vale, praesulum decus.