Non ita sum impudens, ut te in rescribendi vicisitudine ad calculos velim vocare, Dantisce, praesulum doctissime. Neque ita ignarus rerum humanarum, ut non animadvertam quantis negotiorum fluctibus assidue obruaris. Tum vero, etsi maxime tibi suppetat otium, improbissimum tamen ducerem, si illud etiam melioris notae amicus sibi impendi postulet. Itaque plurimum falleris, si ita iudicas, ut scribis, me non boni consuluisse tuum silentium, quippe qui votis meis abunde satisfactum duco, si litteris meis ad Tuam Celsitudinem aditum patere sentiam. Cum vero te eousque demittis, ut eas etiam responsione digneris, illud mihi plane accidit supra votum, idque ego in parte felicitatis esse duco, hucusque me apud celeberrimum caesareae aulae vel potius totius orbis ornamentum promovisse, ut me tua responsione non indignum existimes. Proinde sive tibi sponte in mentem venit, sive alius quispiam suggessit, a me officium tuum vel accusari, vel etiam requiri, obsecro te per ⌊Gratias⌋ et ⌊Musas⌋, ne me credas comississe id, quod sine summo piaculo me certo scio non posse committere. De ⌊Sceppero⌋ vehementer gaudeo illum nobis in dies singulos magis ac magis crescere ac gravioribus negotiis a ⌊caesare⌋ adhiberi. Meretur illa ingenii divina
quaedam felicitas, ut summa adsequatur, sed ad ea non patet via, nisi per ardua ac sudores, quibus dii virtutem munierunt. Sed illi tamen faciliores aditus auguramur, quod eum monitorem ac magistrum in moderanda vita nactus sit, qui non modo ⌊Ulyssis⌋ exemplo multorum hominum mores cognorit et urbes, sed etiam perspectum habeat, quicquid ubique vel expetendum, vel fugiendum, quique non minus certo possit praescribere novum istud iter ingredienti, quae sit optima inter proceres vivendi ratio, quam ⌊Circe⌋ illa Homerica inter ⌊Scyllam⌋ et ⌊Charibdim⌋, in minimo leti discrimine, quae esset expeditissima navigatio. Scio illum praecipuo favore ⌊Mercurini⌋ non mediocriter evectum, sed tamen quod eius divinum ingenium et dexteritas in agendis rebus ⌊Mercurino⌋ innotuerunt, id ego saepenumero apud me cogitans tibi praecipue soleo acceptum referre. Cum tu unus sis inter tot purpuratos omnium iudicio, qui virtutem neque natalibus, neque fortunae apparatu, sed sua ipsius mercede ac dignitate metiaris. Quae cum in ⌊Sceppero⌋ sit eximia certam animo spem favemus illum aliquando ad summa perventurum, praesertim si aura favoris tui non destituatur.
Quamquam etiam nunc eo pervenit, ut fortuna eius magis obnoxia sit invidiae, quam exsposita aemulorum imitationi, ceterum cum ipse ⌊Scepperum⌋ plurimis annis fraterno animo sim complexus, hoc ipso nomine me tibi plurimum debere confiteor necesse est, nisi ingratus velim beneficium dissimulare, quod per te potissimum illi patefacta est via ad fortunam, et nunc in tua benevolentia certissimum praesidium illi collocatum. Fortunent superi, ut in hac quoque legatione ⌊caesaris⌋ animo faciat satis. Imaginem ⌊Erasmi⌋, quod destinasti remittere haud scio, in quam partem sit accipiendum. Illud tamen scito, mihi posthac fore iniucundissimum, nam quoties intuebor, haec cogitatio subibit animum, illam a Dantisco fuisse repudiatam. Quod ad meam oblectationem pertinet, ea mihi est necessitudo cum ⌊Hoelpeyno⌋, ut quidvis ab eo possim impetrare. Quin spero me brevi tibi exhibiturum hoc anno effictam, quae si tibi magis accidebit, tum tua sit optio utram malis tibi servare. Simulacrum tui plumbeum avidissime exspecto. Puderet me huius petacitatis, si aliunde liceret comparare. Quod cum sit negatum, ab impudentia, quam tamen amor tui expressit, praesidium cogimur mutuare.
Bene vale Praesul Reverendissime.