Letter #642
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonGhent (Gandavum), 1531-06-15
received 1531-07-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1464, f. 240v
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1464, f. 239r
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine Clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Dedi
Magnificus dominus Cornelius Scepperus, qui primum ad reverendissimum dominum cardinalem Maguntinum et deinde ad illustrissimum dominum Ludovicum, comitem palatinum electorem, in negotio Lutheranorum profectus fuit a caesare, quid egerit, nondum scimus, isti enim duo principes scripserant superioribus diebus caesari se scire quaedam commoda media, quibus negotium cum Lutheranis ex re caesaris pro tranquillitate orbis christiani componi possit, non tamen ea media, qualia essent, caesari descripserant. Misit igitur maiestas caesarea dominum Cornelium ad eos principes primum, ut resciret et ea media rescriberet indeque recta ad serenissimum Romanorum regem contenderet. Quae postea evenerunt et quid maiestas caesarea in animo habeat (quod secretissime mihi concreditum est), Maiestas Vestra Serenissima in scheda inclusa intelleget.
Interea nihil actum est hic aliud, quam quod omnibus modis pecuniae colliguntur. Bruxellis futurus est istarum terrarum conventus, in quo maiestas caesarea sororem suam, serenissimam Hungariae reginam, istarum regionum relinquet gubernatricem et efficiet, ut omnes ei iurent; postea id fiet, quod in scheda descripsi.
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1464, f. 239v
His diebus fuit hic elegans et strenuum hastiludium, in quo praefuit caesar et fractis 14 lanceis cum omnium admiratione atque acclamatione, gessit se supra modum strenue; praeferebantur hastilusoribus ingredientibus palaestram seu campum arma illorum in scuto depicta cum galea et omnia sic fuerant in ordine suspensa; erant omnes numero quinquaginta quattuor; unus dumtaxat in frangendis lanceis caesarem excessit, habuitque caesar secundam palmam, cum a puellis in symposio ad id habito distribuerentur.
1531-06-14⌊Pridie1531-06-14⌋(!)[1] accepi
Anno praeterito written over i⌈ioo written over i⌉, quando Maiestas Vestra Serenissima dignata mihi fuit assignare provisionem menstruam 100 ducatorum, scriptum mihi fuit, quod stipendium equorum meorum, quamdiu hic agerem, mihi currere seu cedere deberet. Et cum iam ingentem pecuniarum summam de proprio supra provisionem Maiestatis Vestrae Serenissimae impenderim atque impendo in dies, idque pro honore et existimatione Maiestatis Vestrae Serenissimae fiat augenda, supplico Maiestati Vestrae Serenissimae humillime dignetur committere, ut equorum meorum stipendium post novissimam solutionem nobili domino
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1464, f. 240r
Et quod reliquum est, cum ulterius nequaquam possum hic subsistere et iam septem anni et 4 menses elapsi sint quod absum, Maiestati Vestrae Serenissimae iterum atque iterum supplico, dignetur me tandem revocare et aliquem cordatiorem, quam ille prior fuit, mittere, quem in hac aula instituerem, cuius Maiestas Vestra Serenissima servitio uti posset. Ego revera ob tot labores iam totus canus et praeter aetatem morbis ac aegritudinibus obnoxius, nescio, si amplius (quod tamen maxime velim) Maiestati Vestrae Serenissimae usui esse possim; cf. Ov. Pont. 4. 10. 5 gutta avat lapidem, consumitur anulus usu ⌊ferreus assiduo consumitur anulus usucf. Ov. Pont. 4. 10. 5 gutta avat lapidem, consumitur anulus usu ⌋. Serenissimae Maiestati Vestrae, ut domino meo clementissimo, hoc crassum meum corpus cum afflicto animo suppliciter commendo et deprecor maturiorem reditus mei rationem habere dignetur. Christus, dominus noster, Maiestatem Vestram Serenissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservet, amen.
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus servitor et capellanus
Postscript:
BNW, BOZ, 2053, TG 12, No. 1464, f. 241r Secretum hic adhuc habetur, sed certum est, maiestatem caesaream ex Bruxellis pro Augusto futuro iturum in Germaniam ad conventum imperii, cuius locus et dies nondum est deputatus; debet a serenissimo Romanorum rege designari; ibidem iterum cum Lutheranis tractandum capietque maiestas caesarea in Germania ex re consilium, si per Italiam aut rursus hinc mari traiecturus sit in Hispaniam, quod hoc anno propter instantem hiemem fieri non potest. Consultabit etiam caesar cum fratre et amicis contra molimina pontificis et regis Franciae, si quid forsan aggredientur, quod futurum omnino putatur. Ex his, in quibus adhuc res publica christiana discriminibus versatur, Maiestas Vestra Serenissima facile intellegit. Ab illustrissimo domino Ludovico, duce Bavariae, aliud adhuc non habui responsum, quam hoc, quod hinc 4 Aprilis misi. Alia non restant, quam quod humillime supplico, dignetur Maiestas Vestra Serenissima mei misereri et tandem revocare, ne totus inteream etc. Datum ut in litteris.