Reverendissimo et excellentissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, ⌊serenissimi regis Poloniae⌋ apud
⌊sacratissimam
caesaream maiestatem⌋ oratori, dignissimo domino et patrono suo colendissimo
⌊Gandavi⌋ apud ecclesiam Sancti Michaelis
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.
Die 13 huius accepi litteras a magnifico domino ⌊Cornelio Dupplicio Sceppero⌋ communi amico, qui ex ⌊Spira⌋ scribit se rectissime valere, litteras quoque his alligatas cupivit Vestrae Reverendissimae Paternitati praesentari. Sunt praeterea et aliae litterae ad ⌊illius⌋ carissimam ⌊uxorem⌋, quas etiam ad Reverendissimam Vestram Paternitatem remitto, eandem humillime rogans, ut eas per certum nuntium ad praefatam ⌊eius⌋ ⌊uxorem⌋ dirigere dignetur. Ego idipsum non minus, quam ipse dominus ⌊Cornelius⌋, officiosissimo meo obsequio erga eandem Vestram Reverendissimam Paternitatem (cui me devotissime semper commendo) promereri studebo.
Ex ⌊Mechlinia⌋ die Iovis XV Iunii XV-a XXXI.
Perpetuus servitor ⌊Ioannes archiepiscopus Lundensis et episcopus Roschildensis confirmatus⌋