Letter #645
Mikołaj WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-06-27
received Brussels, [1531]-08-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, apud sacram caesaream et ca[tholi]cam maiestatem serenissi[morum] principum re[gis et r]eginae Poloniae nuntio et oratori, domino et amico carissimo ac honorandissimo
Reverendissime in Christo pater, domine et amice honorandissime. Salutem et felicissimos successus meique commendationem.
Quod hinc scribam ad praesens, nihil est, et si quid vellem scribere, celer nuntius moram non patietur. Scio, quod ex aliorum litteris, quicquid hic agatur, intelliget Dominatio Vestra Reverendissima. Unum est, quod Illam cuperem semper sanam et felicissimam diu valere et ad nos quantocius redire, rebus omnibus utriusque istius maiestatis serenissimae ex sententia confectis. Cum autem bonis auspiciis ad nos reditura erit, meminerit mihi et uxori meae aliquas reculas Hispanicas pulchras et pennarum servaculum, quod pennale vulgo dicitur, secum duci facere. Non ego aurum et argentum peto idque, quod peto, referam et resarciam Dominationi Vestrae Reverendissimae, cum sana et felix redibit. Cui me plurimum commendo.
Cracoviae, die XXVII Iunii, anno Domini M-o D-o XXXI-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus Nicolaus Volski castellanus Sochaczoviensis, sacrae maiestatis reginalis Poloniae curiae P. magister etc.