Letter #6557
[Ioannes DANTISCUS] to [Ermland (Warmia) Chapter]s.l., [shortly before 1537-10-12]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Fuit hic apud nos pridie Georgius Sak subditus Fraternitatum Vestrarum repetens ea, quae in novissimo Grudnicensi conventu pro eo a nuntio regio domino Nibschitz et nobilitate nostra Prutena per intercessionem ad nos dicta fuerunt, supplicans, ut Fraternitatibus Vestris et sibi diem iuridicum statueremus, cui ea serio respondimus, quae edocti a reverendissimo domino electo Culmensi, ex re Fraternitatum Vestrarum esse videbantur, diemque illi, postquam Deo bene favente ex instanti conventu redierimus sospites, quod iam fieri nequit, ut venerabilis dominus Achatius a Trencka referet, sumus polliciti etc.