Letter #656
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-22
received Brussels, [1531]-08-31 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christo p]atri, domino Ioanni Dan[tisco episco]po Culmensi apud [sacram] et catholicam maiestatem [nost]ro oratori sincere nobis dilecto
Reverende in Christo pater, sincere nobis dilecte.
Tametsi superioribus multis litteris nostris, ad Strenuitatem
Tuam datis, mentem nostram in rebus nostris istic expediendis satis explicaverimus, tamen cum ad sacram caesaream et catholicam maiestatem a serenissimo principe domino et coniuge nostro colendissimo iste proficisceretur cubicularius, noluimus praetermittere, quin per eum Strenuitatem
Tuam hisce litteris nostris inviseremus, quibus illi significandum duximus nos magnifici Ludovici Aliphii, regii ac nostri oratoris, habuisse proximis diebus litteras, Bari ultima Aprilis datas, quibus inter alia scribit negotium nostrum Montis Serici in Concilio Collaterali iam tunc agi coeptum esse seque daturum operam, ut quantocius finiatur. Si igitur pro parte nostra, ut iuste fieri deberet, decretum fuerit, bene quidem, sin secus curabit Strenuitas
Tua, ut sacra caesarea maiestas pollicitam gratiam ea in re exhibeat nobis, qua obtenta nobis significet interimque laboret, ut pro servitiis nostris sumptuosis illas pecuniarum summas, si illi temerarii et rebelles declarati fuerint, alioquin dohanam Trani aut Monopoli utifruendam et possidendam nobis largiatur maiestas sua. Quod ubi Strenuitas Tua effecerit,
Datae Cracoviae, die XXII Iulii M-o D-o XXXI-o.
Bona regina subscripsit