Letter #663
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSs.l., [1531-07]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Clarissimo modis omnibus viro Domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo Bruxellis
Quando putas, praesul ornatissime, vacabit Panormitano legere cum iudicio totum psalterium? Ego certe, quod ad me attinet, minus formido [cen]suram Panormitani quam theologorum; sed ideo cupivi potius hic alicui hoc dari negotii, ut finem citius assequerer. Mitte quaeso per aliquem ex tuis quinquaginta illos quos habes ; si tum illis lectis alios ille videre volet, ego eos ipse adferam ad illum. Offert mihi episcopus quidam Gallus se curaturum, si mittere voluero exemplar, ut edantur cum privilegio regis aut Parisiis aut Lugduni. Mitterem reliquos, nisi is, cuius manu priores quos habes quinquaginta scripti sunt, abiisset hinc cum cubiculario legati in Galliam. Spero huius comoediae laetum aliquem exitum , quae initium habet tam triste. Puto dominum Deum voluisse me non solum intellegere paulo quam hucusque rectius psalmos hos hoc anno, sed et experiri adversa paene omnia, quorum in toto opere mentio fit. Complevi annum quadragesimum, sed nullo, quod sciam, quam hoc umquam vixi insuavius. Proficisci in Galliam propemodum certum est. Si tamen putarem Spiram venturum Philippum, profectionem differrem; valde cuperem posse cum illo colloqui; biduo aut triduo sperarem nos duos plus boni facturos in sedandis iis tumultibus quam factum est tot mensibus furiosis quorun<dam> clamoribus Augustae. Nec dubito quin Philippus ipse tam cuperet convenire me, quam ego illum. Sum enim nomine illi non minus notus quam ipse mihi. Vale Domine mi! Per Gemmam, [qui] hic serio [aeg]rotat; ubi pristinam valetudinem receperit, scribam latius, aut ipse ego veniam. Ignosce precor, Domine, lituris neque me iudices quaeso ex moribus praesentibus.Iterum vale!
Tuus modis omnibus Ioannes Campensis